|
257
+ In nomine domini vicesimo septimo hanno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense magius, tertiadecima indictione. memoratorium factum a nobis petrus filio
quondam petri et alphanus filio ...... comiti, eo quod ante subscripti testes per bona
combenientia trado tibi iohanni filio quondam iohanni una pecia de terra bacua nostra,
quod abemus in locum capaczana finibus salernitane, per finis et mensurie: ab oriente fine
rotense, inde sunt passi biginti hocto: a pars septemtrionis fine nostra, sicut medio carbonario
discernit, inde sunt passi sexaginta: a pars occidentis fine nostra, inde sunt passi
biginti quadtuor: a meridie fine tuaque iohanni, inde sunt passi quinquaginta, totum ad
iusto passum homini: per ipse finis et mensurie, sicut diximus, inclitum illut ipsius iohanni
tradidimus in tali ordine, ut amodo et omni tempore ad sua et de suis eredibus sint potestatis
illut tenendum, et fobee et omnis sue utilitatis ibidem faciendum iusta ratione,
et totum illut pastenare debeant arbustum de bono bitineo et pomis, sicut meruerit, et
totum illut cludere et clusum illut abeant, sicut meruerit, et omnis vinum et frugens
quod de tota suprascripta rebus tollere, vel abere potuerit, amodo et usque octo anni completi,
totum illut sibi abeant, faciendum inde quod boluerit; et quantum vinum inde
exierit da ipsi octo anni in antea usque quadtuor anni, ut amodo se compleant duodecim
anni, deant inde nobis inde ibique inclita una tertiam partem, due vero sortis inde sibi
abeant; de que amodo ibi seminaberit, deant inde nobis terraticum secundum consuetudo
de ipso locum. Ad completi vero ipsi duodecim anni, ut amodo se compleant, abeant in
tota suprascripta rebus per suprascripta mensuria arbustum vonum, surtum, et operatum
et factum seu pomis, sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, et ubi meruerit, illut
clusum: preter, ubi infra suprascripta rebus terra arida fuerit, et arbores vel vites ibidem
surgere non potuerit, usque quadtuor vices illut pastenaberit, non siant inde nobis culpabiles
258
de illut, ubi surgere non potuerit, et da ipsi duodecim anni completi in antea
omni tempore per annum suo tempore totum ipso arbustum de super et de subter lavorare
et cultare et propaginare, et, ubi meruerit, arbores et vites illut ibidem plantare et surgere,
sicut meruerit, et sic per annum totum illut laborare, ut proficiant et non dispereant;
et per annum de vindemie faciant nos scire, ut missum nostrum illuc dirigamus, et illis
totum ipso arbustum vindemiare, sicut meruerit, et poma inde colligere, et omnis vinum
exinde ibique ad palmentum et ipsa poma ibique inter nos dibidamus per medietatem:
nos tollamus illut medietatem, et illis medietatem, et per annum deant nobis terraticum,
sicut supradictum est; et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea non boluerit rebus
ipsa laborare aut tenere in suprascripto hordine, liceat illis inde exire cum omnis sua
causa, et inclita suprascripta rebus perveniant ad nostram potestatem. de qua per vona
combenientia guadia nobis ipse iohannes dedi, et mediatorem nobis posuit landenolfus
comes filius ademari comitis; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si omnia
suprascripta nobis non adimpleberit et aliquit inde contradixerit, per bona combenientia
componere obligavit se et suos eredes nobis nostrisque eredibus biginti auri solidi constantini,
et omnia suprascripta per inbitis nobis complirent. Et hunc brebem scripsi ego
iohannes notarius.
+ Ego alfanus
+ Ego godeni comes.
| |