Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.67 » Pag 262 - 265

1.67
262
265

262
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo quinto, et vicesimo septimo anno principatus domni
Landolfi gloriosus princeps et nono anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mense iulio, tertia indictione. Ideoque nos i sumus Urso filius Nanni et mulier
nomine Sikelgrima filia Aldemari, qui fuit iudice, et qui fuit uxor predicti
Nanni, eo quod intus civitate Habellini hante Iaquintus principalis iudex et
264
ante aliis nobiliorum subscriptorum testium declaramus nos habere hereditate
in loco, ubi dicitur Sariano, pertinentem nobis per nostris rationibus et congruum
nobis est mut vendere Iohanni filio cuiusdam Iohanni. Set quia lex Langnobardorum
decernit, ut si mulier de rebus suas vendere voluerit, nullatenus
vendere valeat nisi prius faciat iudici notitia, et una per largietate iudici et per
consensum et volumtate de mundoalt suum et de duobus vel tribus propinquiores
parentibus suis se venditricem faciat. Ego autem predicta mulier nomine
Sikelgrima, cum oc audisset, perrexit hante presentia predicti Iaquinti
principalis iudex et eius celsitudinem reclamabi, ud michi solutionem daret
predicta rebus mea venundandum. Supradictus iudex diligenter me inquisibit
ne aliqua violentia esset patibula ab ipso mundoalt meus nec a quiscumque homo
predicta rebus mea venundandum; ego autem ante eius celsitudine manifestavit
et dixit ut nulla violentiam esset patibula ab ipso mundoalt meus nec
a quiscumque homo, set spontanea mea esset volumtate predicta rebus mea venundandum;
cumque supradictus iudex taliter mea angnobisset esset volumtate
predicta rebus mea venundandum, misericordia motus, dedit michi solutionem
predicta rebus mea venundandum. Ego autem post accepta licentia a supradicto
iudice et iusta lege michi consentientibus predicto Urso filio et mundoalt
meus et Iaquintus et Iohannes propinquiores parentibus meis et ipse iudex
secundum legem in anc cartula manu ponentes, per anc quoque videlicet
cartula amboque unanimiter pariterque consensum vendidimus tibi nominati
Iohanni ipsam rebus ut prediximus, sicut esset videtur per ec finis et mensurie:
de una parte fine rebus de heredes Madelfrit, qui fuit iudice, et de heredes
Amandi et Angeli presbiteri sicut medio limite decernit; de alia parte fine rebus
de eredes predicti Amandi et iamdicti Angeli presbiteri, sunt passi triginta
duo; de alia parte fine tuaque Iohanni; de alia parte similiter fine rebus
tuaque Iohanni et de consortibus tuis, sunt passi triginta tribus, ea passum de
iusta persona hominum mensurato, ad brachia ominum hostensa. Infra omnes
iamdictas finis et mensurie totam et ir tegram ipsam rebus tibi nominati Iohanni
265
vendidimus, una cum inferius et superiusque, cum viis et anditis suis, cum
aquis et cum omnibusque suis pertinentiis, at semper abendum et possidendum
tu qui supra Iohannes quam et tuis heredibus et faciendum exinde omnia
quodcumque volueritis sine contradictionem nostraque Ursi et Sikelgrime et
de nostris eredibus, aut sine cuiuscumque requisitionem. Unde pro cuncta nostra
venditione confirmandum atque constaviliscendum, continuo recepimus exinde
a te predicto Iohannes pretium aurei tari numero quinque, que inter
nobis combenit; finita est ipsa nostra venditio. Et unde obligo me ego qui supra
Urso quam et ego Sikelgrima, per absolutionem supradicti iudici et per consensu
et volumtate supradicti Ursi filii et mundoalt meus et de iamdictis propinquiores
parentibus meis, et nostris obligamus eredibus tibi eique Iohanni
quam et ad tuis eredibus hobligamus nos integra predicta nostra venditione,
uti prelegitur, hantistare et defendere nos vobis hab omnibus hominibus ab omnibusque
partibus; quod si taliter, ud dictum est, nos et nostris heredibus illut
vobis non defensaberimus vel si aliqua intentionem vobis inde preposuerimus,
ideo hante homnia decem solidi haurei constantinati voni ego Urso quam et
ego Sikelgrima, per largietate supradicti iudici et per consensu et volumtate predicti
Ursi filii et mundoalt meus et de iamdictis propinquiores parentibus
meis, et nostris heredibus tibi Iohanni et at tuis heredibus pena componere
obligavimus; et in antea per invitis illut vobis defensemus semper velut prelegitur
per iamdictam penam obligata. Quod taliter te Fusco harchisubdiaconum
et notarium scribere rogavimus in Abellino.
+ Ego qui supra Iaquintus.
+ Ego Iohannes.
Torna all'inizio