|
77
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri
Iesu Christi millesimo sexagesimo septimo et tricesimo
anno principatus domni Landolfi et undecimo anno principatus
domni Pandolfi filii eius gloriosi principibus,
mense decembrio quinta indictione. Ideoque nos i sumus
Iohanne presbiter filius Risi presbiteri et Pandu et Alferi
germani et filii cuidam Trupualdi et Maraldu gennero
Petri, i toti sumus residentes in castello Monte Aperto, declaramus
nos havere una pecia de rebus in loco ubi Tofarola
dicitur in pertinentiam de supradicto castello, nobis pertinentem
per reditatione iusta legem da supradictis genitoribus
nostris quam et supradicto socero et per monimen quod
aput nos firmatum retinemus; modo vero congruum nobis est
eadem pecia de rebus donare Amati iudici filio cuidam
U[r]si de iamdicto castello. ideo, dum nobis congruum esset,
78
videtur bonam etenim mea[m] voluntatem quatenus et pro
firmam stabilitatem interesset Godini iudicem et alios idoneos
homines subscriptos testes, per hanc quoque videlicet
cartula donamus adque concedimus tivi supradicto Amati iudici
integra eadem pecia de rebus, quod nos supradicti Iohanne
presbiter et Pandu et Alferi et supradictus Maraldu
patefecimus havere pertinentem in supradicto loco ubi Tofarola
dicitur sicut videtur per hec finis: de una parte fine rebus
Rackisi filii cuidam **** ; de alia parte fine rebus de
herede Risi; de tertia namque parte fine rebus tuaque Amati
iudicis; de quarta namque parte fine rebus Poti et Iohanni
veri germani et filii cuidam Iohanni, et per circuitum termiti
positi et qualiter vadit in supradictas prioras fines. infra
vero omnes supradictas finis, qualiter superius legitur,
nobis qui supra Iohannes presbiter et Pandu et Alferi et
Maraldi nec ad heredibus nostris neque quarta parte exinde
uxori nostre nec cuicumque alteri homine ad avendum non
aliquit exinde reservavit set una cum inferius et superius cum
viis et anditis suis, una cum omnibus suis pertinentjiis trasactivo
illut tivi donavimus ad semper havendum et possidendum
tam tu supradictus Amatu iudex quam et tuis heredibus.
unde pro confirmandam adque constabiliscendam hanc
nostra donatione, velut prelegitur, suscepimus nos inde a te
secundum legem launegilth mantellum unum, et michi supradicto
Iohanni presbiteri dece dinari boni, quam et nobis
supradictis germanis Pandi et Alferi sex dinari boni,
similiter michi supradicto Maraldi unu palmentum velut inter
nobis convenietia fuit propter nostra utilitatem peragendum.
ea ratione bidelicet ut amodo et semper tu supradictus
Amatu iudex quam et tuis heredibus eadem nostra donatione
velut prelegitur havere et possidere deveatis securiter
et exinde faciatis omnia quod volueritis sine contradictionem
nostram et de nostris heredibus et de sine cuiuscumque a nostris
partibus requisitionem, quod, si aliquando tempore nos
79
qui supra Iohanne presbiter et Pandu et Alferi et Maraldu
aut nostris heredibus tecum predicto Amatu iudice vel
cum tuis heredibus per qualivet inventa rationem vobis causare
aut contendere presupserimus, volendum aliquit contrare
vel amminuare aut si hoc retornare seu removere quesierit,
ideo hante omnia decem solidi constantinati aurei boni
nos supradicti Iohanne presbiter et Pandu et Alferi et
Maraldu tibi supradicto Amati iudici et ad tuis heredibus
vel ad illius homini cui hunc datum in manum paruerit componere
obligamus et in antea exinde adversus vos vacui et
taciti et contenti maneamus per eadem obligata pena. igitur
autem obligamus nos qui supra Iohanne presbiter et Pandu
et Alferi et Maraldu tibi iamdicto Amati iudici et ad tuis
heredibus obligamus nostris heredibus ut omni tempore antistare
et defendere deveamus ab omnibus hominibus ab omnique
partibus, una cum omnibus suis remeliorationibus secundum
Langobardorum legem; de colludio autem, si a vos pulsati
fuerimus, ad sanctam Dei evangelia nos vobis satifaciamus,
et hanc cartula donationis omni tempore firmam stabilemque
persistam. Quam te Landolfus notarius taliter scrivere
rogamus. Actum castello Monte Aperto. Feliciter. S.
+ Ego qui supra Godini iudex.
+ Ego Bassu.
| |