Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.1 » Pag 3 - 6

1.1
3
6

3
+ In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Octabo anno principatus
domni nostri Landolfi gloriosi principis et quarto anno principatus
domni nostri Paldolfi magni principis filii eius, mense magio, quinta indictio.
Ideoque ego Adelgisa, filia quondam Ursi et relicta cuiusdam Adelgisi
de civitate Te
anense, declaro me abere quartam partem, qui est morgincaph
4
de omnibus rebus et substantiis, qui fuerunt nominati Adelgisi,
de stabilibus atque mobentibus de totis et inclitis omnibus rebus vel substantiis
eiusdem viri mei intro cibitatibus et a foris ubicumque inde inventum
fuerit, quemadmodum mihi secundum legem datum et traditum fuit a
nominato viro meo. Modo vero congruum est inclito ipsos mihi donare et ideo
ego iam nominata Adelgisa una cum consensu et absolutione Adelgisi et
Petri filii et mundoalt mei, in quorum mundium me subiacere agnosco, per
hanc cartula donavi vobis Unelgari et Adelsassi germanis nepotibus meis et
filii nominati Adelgisi, filii mei, hoc est inclitum ipsum prenominatum morgincaph
meum, qui est quartam pars ex omnibus rebus vel substantiis que et
quantum fuerunt nominati viri mei abii tui, id est de casis intro cibitabus
et a foris, de castaneis et de intrinsecus ipsorum casis, de campis et de silvis,
de ortis et de vineis atque olibelitis, de vineis et arbustis et viis et anditis
cum sepis et limitibus atque pertinentiis suis, de aquis et de cursus aquarum,
de omnia et in omnibus, de servis et ancillis, de peculi a maiori et minori, de
omnibus mobilibus atque mobentibus, que et quantum fuerunt nominati viri
mei, inclita nominata quartam partem, qui est morgincaph, vobis nominati germani
exinde donavi. Unde de omnia nominata mihi cui supra Adelgise neque
meis eredibus neque nullis hominibus nulla exinde reservavi, nec dico remanere,
absque tantum quod omnibus diebus vite mee in omnibus mee sit potestati
ad laborandum et fruendum, non vendendi neque alienandi in nullis modis;
post meum vero transitum omnia prenominata, quod est meum morgincaph,
vestre vestrique eredibus reveniat potestati, absque mobile quod pro anima
mea manibus mei dedero ospitibus, et pro mea donatione confirmandum
iusta Langobardorum legem leaunegil exinde a vos recepimus tari duo
in omni decisione. Ea ratione quatenus post mea defuntione vos qui supra
Unelgari et Adelsassi et vestris eredibus firmiter abeatis et possideatis integra
nominata mea donatione. Et obligo me qui supra Adelgisa et meos eredes,
una cum consensu et voluntate nominatis filiis et mundoalt mei, vobis nominatis
nepotibus meis et vestris eredibus integra nominata mea donatione
vobis defendere et antistare semper ab omnibus hominibus ab omnique partibus;
si autem ego qui supra Adelgisa vel meos eredes anc donationem per
qualemcumque ingenium dirrumpere vel remobere quesierimus, vel si anc
cartulam in qualicumque parte refutare temtaverimus, et non vobis defensaverimus
et non compleverimus vobis omnia et in omnibus, sicut superius legitur,
de colludio vobis legibus et ad Dei evangelia iurare obligamus
6
et componamus vobis decem solidos bizanteos, et anc cartula de quibus continet
firma permaneat in perpetuum; et taliter ego qui supra Adelgisa cum
consensu et voluntate de nominati filii et mundoalt mei feci, et te Benedictum
sub
diaconum et notarium scribere rogavimus. Actu Teano.
+ Ego Uigelmo iudex.
+ Ego Unelgari.
+ Ego Petro.
+ Ego Totelgari
+ Ego Maio.
+ Ego Sasso.
Torna all'inizio