|
33
+ In nomine Domini. Secundo anno principatus domni nostri Iohanni et
domni Guidoni filio eius gloriosi principibus, mense ianuarius, tertiadecima
indictione. Ante nos Leo iudex causavit Ioaquintus presbiter, filius Iohanni
de locum Tostazzu, cum Mari thio et barbanem suum filius Talarici; et causanter
34
adversus eum ipse Iaquintus presbiter dixit ut ipse Mari contrasset ipsius
Iaquinti presbiteri una pecia de terra cum arbustis vitatis in eodem locum
Tostazzu, ubi proprio Clusura dicitur, quod dicebam ipse Iaquintus ipsa predicta
pecia de terra offertum haberet Petrus, filius iamdicti Talarici, in hecclesia
vocabulum Sancti Mathei quod dedicatum et fundatum ipsi superscripti
habuit in ipsa rebus sua de eodem locum Tostazzu. Quo audito ipse Mari
talia adversus se dicentes, responsum eidem Iaquinti presbiteri retdidit dicendum
veritas esset ut ipsa pecia de terra tullisset et contrasset pro eo quod
diceba suam esset pertinentem per suis rationibus et scriptionibus da partibus
Teoderici qui fuit germanum ipsius Mari et predicti Petri et vera sortionem
fuisset ipsius Teoderici ipsa superdicta pecia de terra, unde ipse Iaquintus presbiter
causavit cum ipso predictus Mari, et ibique presens per ipsum Mari
ostensa sunt tres monimina: unum iudicatum et duo brebri. Ipsum iudicatum
continebat quomodo predictus Teodericus iudicavit et tradidit et dedit omnes
rebus suas nominati Mari unam ipsa uxore sua ad faciendum exinde ipse Mari
de ipsa rebus predicti Teoderici omnia quod voluerit; unum de ipsi brebri
continebat quomodo ipse Teodericus ipsa superdicta pecia de terra in locum Tostazzu,
ubi Clusura dicitur, illam appositam habuisset Iohanni cognato eorum
ad frugiandum pro decem et octo tari; ipse aliud brebrem continebat quomodo
ipse predictus Mari retdiderat ipsius Iohanni cognato eorum decem et octo
aurei tari, et ipse Iohannes remisit et re tradidit ad potestatem predicti Mari
ipsa superdicta pecia de terra de eodem locum Tostazzu ubi proprio Clusura
dicitur, cum ipsum brebrem indeque continentem per has finis: de una parte fine
Sancte Marie, de alia parte fine de heredes Landoni, de due partibus fine
ipsius Mari et de germani sui. Ipsa superdicta pecia de terra per supradicte finis
tota et inclita remiserat ipse Iohannes ad potestatem ipsius Mari pro ipsi
decem et octo tari quod ei dedit, cum autem ipsi brebri et ipsum iudicatum
relegere fecimus et religentem illis vidimus et audivimus et ipse Petrus ibidem
erat, interrogavimus ipsum nominatum Petrus si veraces essent ipsa superscripta
monimina, quod ipse predictus Mari ostendit, qui statim ibique
presens ipse Petrus hore suo se manifestavit et dixit semel vix et usque tertio
quia veritas est quod ipsa superscripta pecia de terra quod superius declaratum
36
est per supradicte finis sortionem fuisset predicti Teoderici germanum
ipsorum Petri et Mari, et ipsius Mari esse pertinentem per ipse sue
scriptionibus et rationibus, quod in nostra presentia ostedit. Nos superius iudex
dum taliter ipsum Petrum dicentem vidimus et agnovimus quod inter
se divisum haberent ipsa superdicta rebus et alia rebus in eodem locum; ideo
inter eis iudicavimus ut omni tempore ipse Mari et eius heredes ipsa superdicta
pecia de terra per supradicte finis, sicut superius posite sunt, cum ipsa
alia rebus quod inter se divisum habuerunt securiter et firmiter eos haberent
omni tempore absque omni contrarietatem ipsorum Petri et Iaquinti presbiteri
et de germani eorum vel de eorum filiis et heredes aut cuique hominibus
ab eorum partibus et taliter tibi Guisoni notario scribere precepimus,
quia interfuisti.
+ Ego qui supra Leo.
| |