|
189
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni
filio eius gloriosi principibus, mense iulius undecima indictione. memoratorium factum a nobis
190
iohannes et racci et petrus germani filii quondam petri lademari de locum nuceria, eo quod ante
subscripti testes in locum nuceria dederunt et tradiderunt nobis ad tenendum, et dominandum,
et frugiandum, et pastenandum domnus martinus presbiter et abbas hecclesie sancti maximi de
intus civitatem salernitanam, et una cum eum essent romoaldus filius alfani castaldi advocatorem
suum, qui est unum de dominiis ipsius hecclesie sancti maximi, una clusuria de terra
sancti maximi, quem pars de ipsa hecclesia habet in locum agella ubi ipse plagarie sunt finibus
nucerie, que habet finis et mensurie ipsa predicta rebus: a pars septemtrionis fine via publica,
que pergit ad ipse turri et ad ipsi pariti, sunt inde passi sexaginta octo: a pars occidentis, quomodo
termiti ficti sunt, sunt inde passi quinquaginta tres: de super parte a meridie fine ipsius
hecclesie sancti maximi, sunt inde passi sexaginta tres: a pars orientis, quomodo poiu discernit,
fine iamdicte hecclesie sancti maximi, sunt inde passi quinquaginta quadtuor et exiente usque
in ipsa via publica que est priore fine. hec vero res per supradicte finis et mensuriis tota et inclita
illam nobis iohanni, racci, petri ad pastenandum, et tenendum, et frugiandum, et dominandum dederunt
et tradiderunt usque decem anni completi. unde pro taliter per bonam comvenientiam et
sua bona volumptate guadia nobis ipse domnus abbas cum ipso romoaldus advocatorem suum
dederunt et mediatorem nobis posuerunt mirandus filius madelfrid tali ordine, ut amodo et usque
ipsi supradicti decem anni completi ipse supradictus domnus abbas et successores suos et pars
ipsius hecclesie defensaret nobis et ad nostris heredibus tota et inclita ipsa supradicta rebus per
supradicte finis et mensuriis cum vice de via sua da omnis homines, et non eos nobis tollere aut
contraret ante ipsum supradictum constitutum; et nos autem vel nostris heredes licentiam et potestatem
habeamus in tota ipsa supradicta rebus fobee et omnes nostras utilitates facere, et eas
pastenare per supradicte finis et mensuriis arbores et vitis, et eos tenere et dominare ad nostram
potestatem, et eas frugiaret, et faciamus ibidem in ipsa eadem rebus pastinum bonum cultum
et surtum et operatum, sicut locus ipse meruerit et de tantos annos fuerit, ut bene paread lavoratum
et cultatum, et cludamus illos ad forcas et assari, ut siant salva ipsa rebus, et quodcumque
fruges vel lavores exinde nos vel nostris heredes de ipsa supradicta rebus de super et
de subter tollere et recolligere potuerimus, totum et inclitum illos nobis tollamus usque ipsi
decem anni completi, et faciamus exinde de ipso frugium omnia que nobis placuerit, absque
omni contrarietatem ipsius domni abbatis, et de successores suos, et da pars ipsius hecclesie.
tantum de quem ibidem seminaverimus in ipsa rebus, omnem annum demus ad pars supradicte
hecclesie terraticum secundum consuetudinem ipsius locis, et ipsum supradictum pastinum que
ibi fecerimus, de super et de subter suis temporibus lavoremus et cultemus iusta ratione. et da
191
ipsi supradicti decem anni completi in antea, dum nos vel nostris heredes ipsa supradicta rebus
tenere voluerimus ad lavorandum, licentiam et potestatem habeamus eos tenere, et lavorare,
et dominare et frugiare; et omne annum de quantum vinum vel terraticum exinde exierit, totum
et inclitum illos dividamus in tertiam partem: nos et nostris heredes tollamus exinde due sortis,
et pars prephate hecclesie tollant exinde tertiam partem. et ipso vinum que ibidem fecerimus,
omnem annum ad palmentum illud inter nos dividamus in tertiam partem, et ipsa sortione de
ipso vinum, quem ad pars ipsius hecclesie hevenerit, omnem annum nos et nostris heredibus
cum bobes et carros et organea nostra illos eis portemus usque ad ipsi pariti de nuceria, ubi
habuerint organea reposita ad ipso vinum recipiendum, et nos conciemus omnem annum de
nostrum ordinem et expendium ipsum organeum, ubi reponamus ipsa sortione eorum de ipso
vinum quem a nos ei evenerit; et ipsum hominem, que ibidem direxerit ad ipso vinum recipiendum,
nos eum nutriamus de nostra vivenda secundum nostram possivilitatem, dum steterit ad
ipsa vindemia ad ipso vinum recipiendum. et si nos nominati iohannes, racci, petrus vel nostris
heredes a foris principatum salernitano exierimus ad habitandum, tota et inclita ipsa supradicta
rebus revertas ad potestatem de prephata hecclesia, et ubi infra quadtuor anni reversi fuerimus
nos vel nostris heredes ad habitandum, tota et inclita ipsa supradicta rebus revertas ad nostram
vel de nostris heredibus potestatem. iterum et si nos vel nostris heredes a foris ipsa supradicta
mensuria de ipsa rebus sancti maximi, que ibidem est coniuncta, exinde lavorare et pastenare
voluerimus, quantum exinde pastenare potuerimus, in suprascripta ratione eos teneamus et dominemus
et frugiemus, sicut et illud qui est infra ipse supradicte finis et mensuriis, usque dum
illos tenere voluerimus. Quod si etc. Qui vero pacta non servet, tenetur solvere quinquaginta
aureos solidos constantinianos.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi.
+ ego qui supra martinus presbiter et abba
+ ego quisenolfus
+ ego grimoald
+ ego ioannes.
| |