Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.467 » Pag 11 - 12

3.467
11
12

11
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri iohanni et quinto anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense februarius septima indictione. memoratorium
factum a me stephanus archipresbiter episcopio stabiense filius iohanni presbiteri,
12
eo quod intus salernitanam cibitatem ante supscripti ydoneis testes tradidit mihi desigio filius
quondam mansoni inclite due sortis de omnis rebus que est suam sortionem, quam abet in eadem
fines stabiana; que sunt terris laboratorie et silbis a torre que dicitur septem tegolas, in supto
usque litore maris et usque flubio qui dicitur dracontio, quod ei sunt pertinentes a pars genetrici
sue; ydeo, ut diximus, totam et inclitam sortionem suam ex ipse terris de quante fuerunt
pertinentes genetrici sue, inclite due sortis de tote ipse terris laboratorie mihi tradidit ad
laborandum tali ordine, ut amodo et usque duodecim anni completi licead me et meis heredibus
et homines quem nos ibidem miserimus, inclita suprascripta tradictione nostre potestatis tenere
et dominare et omnis nostre utilitati ibidem facere; et abtis temporibus annualiter tote ipse
terris laboratorie conciemus, sicut meruerit ad seminandum, et seminemus de nostra semente,
et toti ipsi labori studiemus et recolligamus et tritulemus; et quantum bictum inde fecerimus,
totum nostre sint potestati faciendum quod boluerimus. preter demus inde ei vel ad eius heredes
aut ad missum eorum inclitum terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et omnia
inde demus, sicut ipsius loci consuetudo est; et si, quod absit, fuerit aliquit rixam inter iste cibitatibus,
et pro ipse rixe ante ipso constitutum non auderimus ipse terris laborare, tunc, donec
fuerit ipso malum, potestatem abead ipse desigio et eius heredes tota ipsa tradictione ad suam
potestatem tenere et ad laborandum dare cui boluerit; et de omnis frudio quam inde fecerit,
faciant quod boluerint; et ubi prius in pactuationem pervenerimus, ut absque laborem ibi laboraturi
essemus, tunc in iamdicto ordine teneamus ipse terris, donec expleberimus ipsos duodecim
annos per rationem. amodo et ad completi ipsi duodecim anni tote ipse terris ebeniant ad
potestate eius et de eius heredibus, et sua bolumtate guadia mihi dedit et mediatorem mihi posuit
ursus filius quondam ursi spatabirgine; et per ipsa guadia hobligabit se et suos heredes, ut
si usque ipsa constitutum in iamdicto ordine tote ipse due sortis de ipse terris laboratorie nobis
nostrisque heredibus et ad homines quem nos ibi miserimus, non defensaberit, aut si aliquit de
omnia suprascripta contradixerit, per ipsa guadia componere hobligabit se et suos heredes
nobis nostrisque heredibus triginta auri solidos constantinos, et, sicut diximus, omnia suprascripta
in iamdicto ordine adimplere: tantum ipse silbis ad suam potestatem reservavit ab unde
illut non potuerimus laborare absque damnietate de ipsa silba. et hunc brebem scripsi ego
aghenardus notarius qui interfui.
+ ego arechisi notarius me subscripsi
+ ego romoaldus notarius me subscripsi
+ ego ursu.
Torna all'inizio