Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.64 » Pag 165 - 165

10.64
165
165

165
Cartula scripta per Grimoaldum notarium. In nomine domini
nostri Ies u Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo
septuagesimo septimo et tricesimo quinto anno principatus
domni Gisulfi, mense iunio quartadecima indictione. Qualiter
Landoarius filius quondam Adelberti comitis venumdederat
suprascripti Iohanni pro parte suprascripti Riccardi terra cum
nobello arbusto in loco ubi Castanieta et Pantanu dicitur per fines
et mensuras iusto passu ominis mensuratas: a parte orientis est
media sepe, iuxta eam mensurati passus quadraginta septem;
a parte meridiei est finis terra suprascripti Riccardi et passus
quadraginta et medium; a parte occidentis est finis suprascripti
Iohanni et finis aliorum et passus triginta et unus; a parte
septemtrionis est finis via, ad faciendum inde ipse Riccardo et
eius eredes quod voluerint, sicut ipsa cartula continet in qua
ego propriis digitis manibus meis subscriptus sum.
Torna all'inizio