Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 506 - 506

506
506

378
|| In Dei nomine. Anno dominice in||carnationis millesimo c. lxxi, Frederico regnante,
mense martii, indictione III. Manifesti sumus nos Tebertus atque Ugo comites de Celialo,
qualiter per hoc scriptum transactionis, finitionis atque refutationis, stantie et
convenientie et perpetue obligationis finimus, transigimus atque refutamus tibi domino
Adanulfo preposito recipienti vice canonice sancti Donati, scilicet omne ius et directum,
quod nos habemus in toto castro et in tota curte de Saseto, sive pignoris aut quo alio
iure. Unde nobis nostrisque heredibus nullam reservavimus potestatem, nec aliquid inde
excepimus. Exinde autem recepimus pro predicta refutatione pignoris predicti libras
quattuordecim, quatenus ab hodierna die habeatis et possideatis tam vos quam vestri
successores sine nostra nostrorumque heredum vel alias succedentium molestia vel litis
repetitione. Quod si aliquo exinde contra vos presumpserimus agere, causari, vel
per placitum aut extra fatigare per nos vel per summissam aut summittendam a nobis
personam, aut si omni tempore vos inde tacitos, quietos seu indempnes esse non permiserimus,
tunc obligamus nos et nostros heredes vobis vestrisque successoribus composituros
et componamus duplum querimonie, et insuper pene nomine optimi argenti
libras x. Unde hoc scriptum fieri rogavimus ante ęcclesiam sancti Donati feliciter.
**Signa manuum suprascriptorum fratrum, qui hoc scriptum fieri rogaverunt.
****Signa manuum Arengari et Mazolini et Carocci et Rainerii filii Prioris et
Zanbrini rogatorum testium.
(Sn.) Ego Niger iudex ac notarius scripsi et conplevi.
Torna all'inizio