Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1079 » Pag 35 - 37

7.1079
35
37

35
MLXXIX
A. D. 1047
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii, et nono
anno ducatus eius amalfi, et octabo anno ducatus eius surrentu, et sexto anno suprascriptorum
principatum et ducatum domni gisulfi eius filio eximii principis et ducis, mense
magius, quintadecima indictione. Ideoque nos guisenolfus filius quondam guisenolfl et
mulier nomine miranda, qui sumus amboque coniugati vir et uxor, vone nostre voluntatis,
ante subscripti testes donavimus tibi iohanni naturale meunque guisenolfi quod te genui
in muliere nomine anna libera femina, Inclita una pecia de terra cum casa lingnizza,
que michi est pertinentes da ipso guisenolfus genitor meus, in loco nucerie propinquo
ipsa terra nostra pertinente, in quo fuit pertinentes domnella, que fuit abia nostra, que
36
est per mensuras, que est ipsa terra per longitudine pedes sidecim et summisse unum, et
per latitudine in omni parte pedes decem et summisse unum ad iuxta manum omini mensuratum,
et potestatem abeatis inde ingredere et regredere cum carros et vobes et cum
omni vestra congruitatis, et una pecia de terra cum ortale propinquo turre mediana, que
da parte orientis coniuncta est ad fine via plubica, in qua modo est residendum leo grecus
zangari. In quo mihi ibidem pertinet medietatem, et alia medietate est pertinentes ad consortibus
meis, et de ipsa medietate, quod est mea sortio, nullam inde michi reserbabit sortionem,
et duobus cum abellanieto et arbusto in loco ubi dicitur lavinata, que fuit ipsa
rebus pertinentes petri filii iohanni mastali, quod michi est pertinentes per meis rationibus,
unde nullam inde michi reserbabit sortiones, set a funditus illut tibi dedimus et tradidimus
cum omnia intra que eorum sunt et cunctis pertinentiis, et alia pecia de terra
cum abellanietum, ubi dicitur ad arcum sancti priscis, quod pastenabit romoaldus presbiter
filius quondam petri, et alia pecia de terra cum arbusto bitatu, quod abemus in locu
ubi dicitur casa noba, que a parte occidentis coniuncta est ad fine via plubica, que pergit
ad casolla quod michi est pertinentes da ipso genitor meus, qualiter dibisit ipse genitor
cum ruscinio et petri germani sui; tantum inde septuavimus de ista rebus illut, quod ipse
genitor meus donatum abuit mastali presbiteri, et una alia pecia de terra cum insertitum;
et bitatum quod paratum abeo in locu preturum da eredes iohanni curzone et da
petrus filius Iohanni clerici, et alia pecia de terra cum arbusto vitatu, ubi dicitur ad cappu
de aree quod ego paratum abeo per firma cartula per fines et mensuras, sicut ipsa cartula
continet, quod tibi iohanni dedit pro vestra defensione: ab oriente fine que fuit ladeperti
presbiteri passi quattuordecim et medium: a septemtrionis fine de consortibus nostris passi
decem et octo et medium, ab occidente similiter fine de consortibus nostris passi quadtuordecim
et medium, et ad meridie fine de eredes dauferii castaldi passi alii decem et
octo et medium; et alia pecia de terra cum arbusto vitatu in ipsum locum cappu de aree,
quod michi. pertinet per vicaria da petrus iudice per finis et mensuria: ab oriente fine sicut
inde terminatum passi quadraginta quadtuor, minus cubito uno, a parte septemtrionis,
sicut inde termiti dixscernunt inde passi viginti, ab occidente fine dauferii filii quondam
iohannis inde sunt passi quadraginta quadtuor et uno gubito; et a meridie passi alii biginti
minus uno gubito, totum mensuratum ad iusto passum ominis; et alia pecia de terra
cum abellanietum a super ecclesia sancti. priscis, ubi ad cava palubulu dicitur, que est
per finis et mensuria: a septemtrionis fine de consortibus nostris, inde latitudo passi decem
et octo; a meridie longitudo passi quadraginta sex, et in capite latitudo passi decem, ad
iusto passum ominis mensuratum. Alia pecia de terra propinquo ad ecclesia sanctum archangelum
37
per finis et mensuria: a pars occidentis fine de eredes petri comitis, inde longitudo
passi septuaginta octo: de super capite a meridie fine de ominibus angrensi, inde
passi quadtuordecim et medium; ab oriente fine de eredes quondam iohanni presbiteri, inde
passi alii septuaginta octo: a septemtrionis fine de eredes machenolfi, inde latitudo passi
tridecim et medium. tota suprascripta mensuria mensurata ad iusto passum hominis. de
hec vero suprascripta rebus per iamdicte finis et mensuriis nos iamdicti viri et uxori tivi
iohanni donavimus et tradidimus cum omnia intra que eam sunt, et cuntis pertinentiis,
et cum bice de viis suis trasactibis, et a fundibus illut tibi dedimus et tradidimus; unde
de ipsa suprascripta nostra donatione nullam inde nobis reservabimus, set, sicut diximus,
totum et inclitum illut sibi abendum ad faciendum inde tu et tuos eredes omnia quod volueritis,
sine omni nostra, qui supra viri et uxori vel de nostris heredibus, aut cuiquam
hominibus contrarietate vel requisitione. Unde pro confirmanda et staviliscenda anc nostra
donatione, a presentis recepimus a te iohannes launegilt iuxta legem cammisa, larga una,
et inputavimus nos ipsum tuum bonum servitium, que tu nobis fecistis in omnis deliveratione.
finitoque vero nostra donatione per susceptum launegilt, de qua nos iamdictus guisenolfus
et miranda viri et uxori benefactori guadia tivi iohanni dedimus, et fideiuxori
tivi posuimus; tamen ego miranda de ipso viro meus romoaldus filius quondam olmanni;
et per ipsa guadia obligavimus nos et nostris heredibus semper defenderet illut tibi tuisque
heredibus integra suprascripta nostra donatione da omnis omines omnique partibus; et
quando per te inde bellet exere auctorem et defensore, potestatem abeatis tu et tuos eredes
inde exeret auctorem et defensorem, cum omnibus muniminibus et rationibus, quem
modo tivi dedimus pro nostra defensione, et cum alia munimen et rationibus, quas inde
ostederitis, et finem facere, sicut vultis; et quando nos vel nostris eredibus inde quesieritis
abere auctorem et defensorem, semper illut tivi tuique eredibus defensemus in supradicta
ratione. quod si omnia etc. Sequitur consueta formula, statuta mulcta sexaginta auri solidorum
constantinianorum. hec omnia suprascripta fecit ego mulier cum boluntate de
ipso biro meus; et taliter scribere rogavimus te iohannes notarius. actum nucerie.
+ Ego iohannes
+ Ego guandelferii.
Torna all'inizio