+ In nomine dei eterni et salvatoris nostri ihesu christi Anno ab
Incarnatione eiusdem domini nostri ihesu christi. Millesimo nonagesimo
nono mense novembrio. Indictione septima. Ego quidem Radulfus machabeus
dei misericordia miles strenuus ac montis caviosi dominus declaro
coram nobilibus fidelibus meis quoniam olim in dedicatione santi michaelis
arcangeli optuli et tradidi pro dotibus in eadem ecclesia santi michaelis.
ecclesiam santi salvatoris de marina cum suis pertinentiis. sed quia in brebibus
ubi sunt cuncte dotes ipsius monasterii fines non posuimus ipsius ecclesie
sancti salvatoris. Nunc perrexi in eadem marina cum domino crescentio
venerabili abbati ipsius monasterii et coram nostris fidelibus consignavi
eidem abbati istas fines habendum ecclesia sancti salvatoris in
terris suis. videlicet. a piro signata signo crucis que stat in laco et via
que venit de vado abbatisse. et descendit ad menaiolam que est subtus
serre de capociari et sicut ascendit per latera ipsius serre usque ad
summitatem predicte serre de capociari ea ferit recte ad padulem que
descendit suptus serre de riccardo et ecclesiam sancti salvatoris predicti. et
inde ferit a via que vadit ad vadum de cruce et descendit per aquam
bradani usque ad roccellam et exiens inde ferit ad viam que est suptus
mense Imperatoris ex parte austri. et vadit per summitatem iugonis. ipsius
mense usque ad stratam que venit de turre. et transiens inde recte ascendet
in postacium. ab ipso postacio ferit ad lacum sancti salvatoris. et exinde
170
vadit et recte ferit ad prescriptam serram de capociari. Infra hos ergo fines
ipsam presciptam ecclesiam cum cunctis predictis terris sicut sunt. de finibus
in fines suis. vel omnia que infra se habent et continent optuli et tradidi deo
et monasterio predicti sancti michaelis et domino crescentio venerabili abbati
ipsius monasterii semper habendum et possidendum et dominandum ipse et
sui successores et licentia sit eis ibidem plantandi vineas. construendi pomeria.
vel totius boni agendi illique scilicet boni quod semper utilitati
ecclesie prosit. etiam sit eis potestas colligendi vel affidandi homines unde
opportunitas exhibuerit sine nostra nostrorumque heredum contrarietate vel
alicuius hominis. et si quod absit instigante diabolo disrumpere auferre vel
in aliquo exire voluerimus in hoc quod supra constituimus et non adimpleverimus
sicut prescriptum est. etiam si non defensaverimus omnia et homines
qui ibidem congregati fuerit aut ordinati vel eos molestaverimus. maledicti
et excomunicati siamus in hoc seculo et in futuro cum diabolo et eius fautoribus
penas in inferno luamus. Ob confirmandum hanc nostre oblationis
formam. nostris manibus signum sancte crucis fecimus et super altare
prescripti cenobii santi michaelis archangeli posuimus et smaragdo nostro
notario exarare precepimus Mense et Indictione pretitulata.
+ Signum proprie manus mee qui supra Radulfus machabei.
+ Signum proprie manus ansgotti.
+ Signum manus proprie gilberti.
|