|
95
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense nobember, sexta indictione. Memoratorium factum a me machenolfus presbiter
filius granati, eo quod ante subscripti testes per bona combenientiam per demandationem
et largietatem domni maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, qui edificatum
est intus salernitana cibitatem, et ipsum astantem,et una mecum adesset maio
filius idem maioni qui est adbocatorem et unum de dominii ipsius ecclesie, tradidimus
ad laborandum et pastenandum maioni clerico ...... una pecia de terra pertinentes
ipsius ecclesie sancti maximi qui est igitur terra ipsa in locum muntorum, ubi
campu faraoni dicitur, rotense finibus, quod ego in beneficium reteneo a pars ipsius ecclesie
per ec finis et mensurie: da partibus orientis fine ipsius ecclesie sancti maximi,
sunt inde passi biginti nobem: da partibus septemtrionalis est similiter fine predicte ecclesie,
sunt inde passi septuagintam: da partibus occidentis fine bia anticam, sunt inde
passi sidecim: da partibus meridie fine predicte ecclesie, sunt inde passi sexaginta et medium,
totum ad iusto passum ominis mensuratum. ec bero rebus per iamdicte finis et mensurie
totum et inclitum illut ei ad laborandum et pastenandum tradidimus, tali ordinem,
ut amodo et omni tempore liceat illum et eius eredes rebus ipsa tenere et laborare, et fobeas
et omnis sua utilitatem ibidem faceret, et illut pastenaret arbusto bitatum de bono
bitineo; et amodo et usque septem anni completi, tunc quantum binum et quitquit frugens
et labores inde tollere et abere potuerit, totum illut sibi aberet, et nulla sortionem inde
tollere querat pars ipsius ecclesie: preter, de que annualiter ibidem seminaberit, daret inde
terraticum ad pars ipsius ecclesie secundum consuetudinem de ipso locum, et da ipsi septem
anni in antea quinque annos, ut compleant se amodo duodecim annos, tunc quantum
binum inde fecerit, daret inde tertiam pars ad pars ipsius ecclesie, et due sortionis
sibi aberet. ad completi autem amodo ipsi duodecim anni tunc ille et suos eredes abeat
in tota ipsa terra infra ipse finis et mensurie arbustum bitatum, et laboratum, et cultatum,
et surtum, sicut de tantos annos meruerit et loci illius est consuetudo, ut bene pareat
laboratum et cultatum; et iam in antea omni tempore liceat illum et eius eredes inclita
rebus ipsa per iamdicte finis et mensurie sue potestatis tenere et laborare, et acto
tempore arbusto ipso potaret et propaginaret, et cultaret de super et de supter, sicut locus
96
ipse meruerit, ut bene pareat laboratum et cultatum, et clusum aberet, sicut locus
ipse meruerit, et acto tempore illut bindemiaret. et da ipsi septem anni in antea omni
tempore per bindemie faciat scire pars ipsius ecclesie, ut dirigat ibidem missos suos pro
ipsa sua sortione de ipso binum recipiendum, et quantum binum inde fecerit, totum illut
dibideret cum missos suos ibidem in ipso locum ad palmentum in tertiam pars: ille et eius
eredes tollat inde due sortionis, et missum predicte ecclesie una, quod est tertiam pars; et
pars ipsius ecclesie daret ei organea, ubi ipsa eius sortione de ipso binum reponere possat,
et ille et eius eredes organea ipsa conciaret, sicut meruerit, et reponere eos sub domo
sua in qua ille est residentes, et ipsa eius sortione de ipso binum ibidem micteret et
salbum illut faceret, donec dirigat ibidem pars ipsius ecclesie, et illut exinde tollere faciat,
scepto degenerationem et igne et de mures, et donec ibidem steterit ipse omo, quod
pars ipsius ecclesie ibidem dirigit pro ipsa sua sortionem de ipso binum recipiendum, ut
ille et eius eredes illum notrire secundum suam possibilitatem, et palmentateca daret ad
pars ipsius ecclesie vel ad missum eius secundum consuetudinem de ipso locum, et de que
annualiter in ipsa rebus seminaberit, dare inde terraticum secundum consuetudinem de ipso
locum. et quale tempore ille aut eius eredes rebus ipsa tenere et laborare noluerit, liceat
illum et eius eredes inde exire cum omnis suos iusto conquisitum, et inclita rebus ipsa
laboratum et clusum rebertas ad pars ipsius ecclesie, et ille et eius eredes nulla sortionem
inde tollere querat; et si da ipsi duodecim anni in antea de ac terra exierit ille aut eius
eredes, et in alia ad abitandum perrexerit, ut inclita rebus ipsa per iamdicte finis et mensurie
rebertas ad pars ipsius ecclesie; et si infra tres annos ille aut eius eredes in ac terra
rebersi fuerit ad abitandum, ut inclita rebus ipsa rebertas ad potestates ipsius maioni clerici
et de eius eredes, illut abendum in supradicto ordinem: tantum frudium exinde de ipso
annum quod ic rebersi fuerit ad abitandum, licentiam abeat illut exinde tolleret ominem
illum qui rebus ipsa laboraberit. unde per bona combenientiam guadia nobis ipse maio
clericus dedit et mediatorem nobis posuit moscatus filius oliti; et per eadem guadia obligabit
se et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta ad pars ipsius ecclesie non adinpleberit
et aliquit inde contradixerit, componere ad pars ipsius ecclesie biginti auri solidi
constantini. et unc brebem scripsi ego iso presbiter et notarius qui interfuit.
+ ego grimu
+ ego gari.
| |