Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.911 » Pag 61 - 62

6.911
61
62

61
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Tertio anno imperii domni michayl. Mense magio.
Quarta indictione. Ego nicolaus divina gratia archiepiscopus, primo anno presulatus
mei canusinae aecclesiae, Clarefacio, quoniam ego nicolaus archiepiscopus lavoravi unam
ecclesiam supra ecclesia sancti symeonis propinquo ipso laco, quae vocatur de prandulo,
in honore beatorum confessorum atque pontificum nicolay et basilii, unde et in propria
mea causa a novo fundamine construxi. Pro qua ego praephatus nicolaus archiepiscopus
edificavi ipsam ecclesiam atque livertavi. Unde congruum michi est, ut bona mea voluntate
pro mercede animae meae adlibertavi ipsam ecclesiam tibi unico filio meo dilecto nicolao.
Unde et nunc, de presente una cum consensu presbiterorum ac diaconorum, clerorumque
nostri episcopii, et, sicut aptum michi fuit, ita et feci atque consecravi altare,
quae intus in eadem ecclesiam constructum erat. In ea ratione, ut amodo et deinceps
perpetuis temporibus tam ille praephatus filius meus nicolaus, quam illius heredes licentiam
habeant in praedictam ecclesiam, quam ego construxi in propria mea terra a novo
fundamine de meis stipendiis, ordinare ibi presbiteros, vel clericos, seu monachos, et
ibidem cotidie sonare pulsum seu campanam, et facere ibi omnes horas, videlicet matutinum,
missam, et vesperas aliasque horas. Et qualiscumque in eadem ecclesiam offertio
intraverit, seu votum, sit in potestate tua, tuorumque heredum, vel cui aecclesiam ad
regendum dederitis. exinde facere et ordinare omnia quod volueritis, sine mea meorumque
posteriorum contradictione. Et quoscumque presbiteros, aut clericos, sive monachos in ipsa
ordinaverint ecclesia, nullam licentiam habeamus, nec ego, nec mei posteriores illos excommunicare
62
aut proicere de praedicta ecclesia, excepto si iusta et approbata fuerit culpa,
quemammodum in sanctis continetur canonibus. Nam et talem obligationem ego qui
supra nicolaus archiepiscopus facio, ut si ego, aut mei posteriores successores ea quae
praeleguntur, ab ipso predicto filio meo nicolao, vel ab eius heredibus abstraere voluerimus
dicendo, ut taliter a nobis non fuisset concessa, seu adlivertata ecclesia ipsa,
qualiter supra legitur, obligata pena subiaceamus nos nostrosque successores componere
ille illorumque heredibus solidos centum romanati, et taciti exinde maneamus, et ea quae
praeleguntur, percompleamus illi suisque heredibus ego et posteriores mei amodo et deinceps
perpetuis temporibus. Hanc autem nostrae concessionis atque libertationis, seu plumbei nostri
sigilli attestationem scribi iussimus per manus lademarii subdiaconi et scriniarii
nostrae barinae aecclesiae, quam et hic propriis manibus me subscripsi Mense et indictione
supra nominata.
+ Nikolaus qui supra gratia domini archiepiscopus sancte sedis canusine ecclesie.
Torna all'inizio