|
72
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense augusto, undecima indictione. Memoratorium factum a me iohanne presbitero, eo quod
coram presentia domni guaiferii abbas ecclesie sancti maximi, que constructa est intus hanc
salernitanam civitatem super via que pergit ad monasterium sancti laurentii, dum idonei interessent
homines per convenientia per licentia ipsius domni abbatis ad tenendum et lavorandum
tradidi ego iohannes presbiter filius quondam iohanni qui cognominatus est biellivote integram
medietatem de duabus peciis de terris ipsius ecclesie pertinentibus quarum una est terra cum
arbusto et pomis et bacuo uno teniente in finibus mitiliani ubi cassiniano dicitur per fines et
mensurias: De pede fine via antica inde sunt passi quinquaginta: A parte meridie fine dicte
ecclesie inde sunt passi centum hoctuaginta duo; de capite fine ipsius ecclesie inde sunt passi
quadraginta duo: a parte septemtrionis similiter fine ipsius ecclesie inde sunt passi
centum quadraginta. Altera vero est terra cum insitetum et castanietum in locum cornu ubi
aqua bia dicitur mitiliani finibus, super et propinquo alia rebus ipsius ecclesie, et est per fines
et mensuras: A parte orientis fine iamdicte ecclesie, inde sunt passi centum duo: A parte meridie
similiter fine iamdicte ecclesie inde sunt passi septuaginta septem: A parte occidentis fine
73
ipsius ecclesie, inde sunt passi quadraginta novem. A parte septemtrionis similiter fine predicte
ecclesie, inde sunt passi hoctuaginta sex. omnibus suprascriptis mensuriis iusto passu hominis
mensuratas. De iamdictis vero ambabus peciis per suprascriptas fines et mensurias ego iohannes
presbiter tradidi ipsi iohanni filio predicti iohanni, sicut suprascriptum est, pro parte ipsius ecclesie
integram medietatem cum bice de ipsis viis qualiter illam ad lavorandum per brebem retinuit a parte
ipsius ecclesie petrus filius iohanni, eo quidem hordine ut amodo et semper nato nascente ipse
iohannes filius predicti iohanni et eius heredes sue teneant potestate et dominent, et fobeas
omnesque sue utilitates iusta rationem ibi faciant et ividem resident et avitent; et omni anno
apto tempore per se totam ipsam traditionem de super et de supter lavorent sicut meruerit:
Scilicet ipsum arbustum potent et propaginent, et ubi meruerit arbores et vites de vono vitinio
ibidem plantent et surgant; et sic totum illud annualiter apto tempore de super et de supter
lavorent, ut omni anno studiatum videatur esse lavorata et operata et surta, sicut locus ipse
meruerit, quatenus in melius proficiat et non disperead. et unde meruerit ipsam tradictionem
concludant et clausam et salbam illam habeant; et omni anno per tempus vindemiarum ipse
iohannes et eius heredes faciant scire ipsum domnum abbatem et successores suos vel pars
predicte ecclesie, ubi illuc pergad vel dirigad missum suum. et ipse iohannes ipsum arbustum rationaviliter
apto tempore vindemient, et poma quando meruerit inde colligant, et de omni anno
quod inde exierit ibique ad palmentum et de ipsis pomis quando meruerit integram medietatem
ad pars predicte ecclesie vel eius missum deant, reliqua medietate sibi habeant. Ipsa sortio ipsius
ecclesie de ipso vino ipse iohannes et eius heredes annualiter reponant intra ipsam traditionem
in domum suam in organeis illorum a vino que pars ipsius ecclesie ibidem illis adsignare
fecerit. et annualiter organea ipsa semper sint bene conciata et studiata per ipsum iohannem
et per illius heredes et reposita intra ipsam casam et sortionem ipsam de ipso vino da parte
ipsius ecclesie ibi mittant et salbam illam faciant, dum illam inde tollere fecerint absque degeneratione
et igne. De castaneis vero et insertis que per annum infra supradicta traditione fuerint,
ille et eius heredes curam et vigilationem habeant et eas colligant et seckent, et integram medietatem
ex eis siccatis sicut meruerit misso ipsius ecclesie dent, reliqua medietate sibi habeant.
Et ipsum missum dum per ipsis frudiis recipiendis per annum ibidem steterit, et per arearum
tempus ipse iohannes et eius heredes eum nutriant secundum suam possivilitatem et de quo
amodo et semper in suprascripta traditione seminatum sive iuste terraticum ipsi misso dent
secundum consuetudinem ipsius loci. Sic tamen ut omne anno per arearum tempus faciant scire
ipsum domnum abbatem et successores suos vel partem predicte ecclesie ut illuc dirigad missum
74
et ante ipsum missum quod in suprascripta traditione seminatum fuerit tritulent et concient
sicut meruerit, et sic ipsum terraticum ibique, sicut suprascriptum est, ei exinde dent, et per
annum palmentatica ipsi misso vel parte predicte ecclesie dent duas gallinas bonas, et quo
tempore ipse iohannes et eius heredes de suprascripta traditione tenere et lavorare noluerint
aut non potuerint in suprascripto hordine integram illam studiatam et lavoratam et operatam
et surtam et unde meruerit clausam, qualiter illo tempore meruerit, salbam remittant ad pars
predicte ecclesie faciendum ex eo quod voluerint, et tunc licead ipsum iohannem et eius heredes
inde exire cum omnibus illorum causis movilibus. propterea hoc memorando recolimus, ut si
deo volente binulo filio quondam suprascripti petri qui aduc puerulus est at talem etatem pervenerit,
ut de suprascripta traditione rationaviliter lavorare possit, tunc ipse iohannes et eius
heredes remittant et dent eidem infantulo de suprascripta traditione integram medietatem cum
vice de ipsa via ad tenendum et lavorandum ea ille et eius heredes et omnia exinde partibus
predicte ecclesie adimpleant omni tempore quemamodum superius legitur. reliqua vero medietate
teneant et lavorent ipse iohannes filius predicti iohannis et eius heredes in suprascripto hordine.
et dum ipse infans, sicut dictum est, ad illam etatem pervenerit licead illum una cum genitrice
et hominibus suis ibi residere intra suprascriptam traditionem et havitare et suas utilitates
iusta ratione ibidem facere, quia taliter inter suprascriptum domnum abbatem et ipsum Iohannem
conveniens fuit. Tantum si ipse infantulus antequam ad suprascriptam etatem pervenerit,
defunctus fuerit, tunc integram suprascriptam traditionem teneant et lavorent ipse iohannes
et eius heredes omni tempore in omni hordine et ratione quemamodum superius legitur. et per
convenientia ipse iohannes guadiam michi iohanni presbitero pro parte suprascripti domni abbati
dedit et fideiussorem michi pro illius parte posuit seipsum, dum una cum eo advocatore ipsius
ecclesie esset. et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes si sicut superius scriptum
est ille et iamdictus infante et eorum heredes ipsi domni abbati et successores suos vel pars
predicte ecclesie non adimpleverit et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserit per convenientia per ipsa guadia obligavit se et suos heredes componere ipsi domni
abbati et successores suos vel pars predicte ecclesie quinquaginta auri solidos costantinos. Verumtamen
hoc memoramus ut dum missus predicte ecclesie per annum per suprascriptis frudiis
recipiendum ibidem steterit illi et eorum heredes eum cum equo quem ibidem portaverit nutriant
secundum illorum possivilitatem per suprascripta guadiam et obligata pena, et quod
superius disturbatum est in uno loco legitur ipse iohannes filii predicti iohanni, et in alio suprascripta;
et quod superius inter virgulos scriptum est legitur ille et iamdictus infantus et
eorum heredes. et taliter scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego romoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego grimoaldus notarius et advocatus.
| |