Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.38 » Pag 146 - 149

1.38
146
149

146
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus domni Paldolfi
gloriosus princeps, mense agusto, quinta indictione. Ego Iaquintus diaconus,
filius Iaquinti qui fuit archidiaconus, eo quod ante noviliorum subscriptorum
testium declaro me abere una pecia de rebus, qui est terra cum
aliquanti castanei intro se abentes in loco ubi ad Sommonte dicitur, pertinentem
michi a supradicto genitorem et genitricem meam et per rationem et congruum
michi est illut vindere Maraldi, filio Gaugi. Quapropter ego qui supra
Iaquintus diaconus, sicut michi congruum est, vonam etenim meam voluntatem
et per eadem cartula vindeo adque de presentem venumdedit tibi supradicti
Maraldi ipsa pecia de rebus qui est terra cum aliquanti castanei intro
148
se abentes de iamdicto loco, ut diximus, quod superius patefecit pertinente
abere, sicut videtur esse infra ec finis et mensurie: de una parte fine
rebus de monasterio Sancti Modesti, sicut termiti et clusamen decernit, sunt
passos triginta et duo; de alia parte fine rebus tuaque Maraldi, quod ante os
annos ego predictus Iaquintus diaconus et Iohannes germanus meus tibi prenominati
Maraldi venumdedimus, sicut ipsa cartula tua est continente, ex ea
parte sunt passos triginta quattuor; de alia parte fine via, qui dicitur Campanina,
desscendente et qualiter badit per eodem via Campanina usque in
rebus de monasterio Sancti Modesti, un de fine inchoabimus prioras fines, in
ac parte sunt passos quinquaginta et octo, ad passum de iusta persona ominum
mensuratos ad brachia ominum ostensa. Infra omnes iamdicte finis et
mensurie totam et integram ipsa pecia de rebus, qui est terra cum aliquanti
castanei intro se abentes sicut superius legitur tibi predicti Maraldi vendidit
una cum inferius et superius et cum bia et andita sua, cum aquis et cum
omnibusque suis pertinentiis ad semper abendum et possidendum tu qui
supra Maraldus quam et tuis heredibus, et faciendum exinde omnia quomodo et
qualiter volueritis sine contradictionem meam et de meis heredibus aliqua contradictionem.
Et pro anc meam vinditione confirmandum adque constabilisscendum
continuo recepi a te iusta lege pretium aurei tari numero quattuor,
que inter nobis conbenit; finita est ipsa mea vinditio, et finitum aput me dico
exinde abere pretium. Et unde obligo me ego qui supra Iaquintus diaconus et
meis obligo heredibus tibi prenominati Maraldi et ad tuis heredibus obligo
me quod si aliquando tempore eadem meam vinditionem, uti prelegitur, retornare
aut remobere quesierimus per qualiscumque inbentam rationem, volendum exinde vobis
aliquit tollere aut contrare vel minuare aut de vestra subtraere
proprietatem et dominatione, aut si integra ipsa supradicta pecia de rebus,
qui est terra cum aliquanti castanei intro se abentes per supradicte finis et
149
mensurie, sicut superius legitur, ego predictus Iaquintus diaconus et meos heredes
tibi prenominati Maraldi et ad tuis heredibus da omnes homines non defensaberimus
ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus, et da parte de ipsa
uxorem meam et da ipsa genitricem meam et qui pro partibus eorum exinde
causaberit non defensaberimus; ideo ante omnia et decem solidi aurei constantinati
ego Iaquintus diaconus et meos heredes tibi prenominati Maraldi
et ad tuis heredibus per eadem cartula componere obligamus; et in antea per
invitis semper tacitis et contentis permaneamus, adque per invitis illut vobis
defensemus, sicut supra vobis obligati sumus, per supradicta obligata pena.
Quod te Raimelfrid subdiaconum et notarium scribere rogavit in Abellino,
mense et indictione. Feliciter.
+ Ego Amatus presbiter et primicerius.
+ Ego Mirandu.
Torna all'inizio