Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1003 » Pag 203 - 203

6.1003
203
203

203
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri guaimari
glorioso principe, et quarto anno principatus eius capue et ducatu illius amalfi et surrentu,
et primo anno suprascriptorum principatu et ducatu domni gisolfi eximii principi et duci
filii eius, mense iulius, decima indictione. Memoratorium factum a nobis grimoaldus, et
iohannes, et mari germani filii quondam iaquinti de locum malluni finibus de nuceria, eo
quod ante subcribti testes per comvenientia had tenendum et lavorandum tradidit nobis
mulier nomine aloara comitissa, relicta quondam petri comitis filii quondam petri et filia
quondam romoaldi comitis, per voluntatem de mundoalt suo, una cum ea esset (deest nomen)
advocatore suo inclitam medietatem in parte occidentis de una pecia de rebus sua
cum arbustis vitatis et pomis, quod ipsa aloara comitissa, avet in ipso locum malluni subtus
monte sancti cirici que est ipsa rebus per as fines: a parte meridie fine via publica:
a parte orientis fine ipsius aloare, sicut inde media sepe discernit: de super a parte septemtrionis
similiter fine sua: a parte occidentis similiter fine ipsius aloare, sicut inde media
sepe discernit et coniungente se ad ipsa via priora fine. ec vero suprascripta pecia de terra
cum arbustis vitatis et pomis per iamdicte finis, sicut diximus, inclita medietate exinde
in ipsa pars occidentis nobis tradidit ad lavorandum, tali ordine cum omnis nostra causa
movilia quod ibi abuerimus, scepto ipso cellaria et ipsa organea, et ire cum illut ubi voluerimus,
sine contrarietate ipsius aloare vel de suis eredidus. Unde pro taliter per vona
comvenientia guadia nobis ipsa haloare comitissa una cum suo advocatore et per volumtate
de mundualt sui dedit, et mediatore nobis posuit iohannes (filius) quondam maraldi
oliba; et per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus in supradicta ratione inclita ipsa
sua tradictione cum vice de via sua da omnes omines omnique partibus, et non: illut nobis
tollere aut contrare querat; quod si taliter omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus
non adimpleverint et aliquit inde contradixerint, tunc per comvenientia et per supradicta
guadia componere obligavit se ipsa predicta aloara et suis eredibus nobis nostrisque eredibus
triginta hauri solidos constantinianos, et omnia suprascripta per supradicta ratione
nobis complire ipsa predicta aloara omnia suprascripta per supradicto ordine feci per voluntate
de mundualt sui et una cum et unc brebem scribsi ego truppoaldus notarius
+ Ego ursus me subscripsi
+ Ego Iohannes me subscripsi.
Torna all'inizio