Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.247 » Pag 44 - 44

2.247
44
44

44
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso princeps,
mense hoctuber decima indictione. memoratorium factu a me petrus presbiter et abbas
ecclesie santi maximi, eo quod in nuceria ante presentia siconi gastaldi et subscriptorum testium
dedit at lavorandum minuti filius fredemundi de barvazzanu una pecia de terra campense
pertinentem uius ecclesie, que est in eodem locum barvazzanu, que est de una parte
coniuncta at fine maioni gastaldi filius guaiferi qui fuit gastaldus, et fine de caudetani hominibus,
et de alia parte fine leoni atraniensi, et de duobus partibus fine ipsius ecclesie sancti
maximi; tali ordine ipsius minuti at lavorandum dedit, ut dum parutus fuerit, quod ipsa
terra lavorare se potuerit et halii hominibus in eodem locum lavoraberit, ipse minutus et
eius heredes illos lavorare et inde at lavorandum dare, ut suis temporibus illos lavorare
onme annum et secundum consuetudinem ipsius loci terraticum in partibus ipsius ecclesie
dare at ipsum vicedominum nostrum, qui in ipsa ecclesia fuerit. unde pro taliter guadia ipse
minutus mihi dedit et mediatorem se ipsum mihi posuit tali ratione, ut si hec omnia que prelegitur,
ipse minutus et eius heredes nobis et in partibus ipsius ecclesie non adimpleberit,
obligavit se per ipsa eadem guadia at componendum nobis in partibus ipsius ecclesie decem
solidos aureos costantinos, et per imvitis taliter illos adimplere. et hunc brebem scribsi ego
ildericus subdiaconus et notarius qui interfui.
+ ego richardus.
Torna all'inizio