94 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quinquagesimo septimo: sed 
et constantino frater eius magno imperatore anno quinguagesimo quarto: 
Die vicesima prima mensis septembrii indictione quintadecima neapolim: Certum 
est nos stephanum presbyterum sancte neapolitane ecclesie filium quondam 
donadei ipsius sancte neapolitane ecclesie ego autem pro vice mea 
et pro vice quidem leoni nepoti mei qui nominatur catontium ipsius sancte 
neapolitane ecclesie filium quondam petri exadelfi mei abitatoribus autem 
in loco qui vocatur lanceosinum: A presenti die promtissima volumtate 
promittimus vobis domino pancrati venerabili igummeno monasterii sanctorum 
sergii et bachii. qui nunc congregatus est in monasterio sanctorum theodori 
et sebastiani qui adpellatur casapicta situm in viridiarium: et at cunta 
sancta et venerabili vestra congregationem monachorum memorati sancti et 
venerabilis vestri monasterii: propter inclitum censum quem omni annue 
ego et memorato leone nepoti meo una cum aliis parentibus et consortibus 
nostris dare soliti summus in memorato sancto et venerabili vestro monasterio 
eo quod parentibus nostris per plurimos annos ipsum censum ibidem 
dare soliti fuerunt: et in memorato sancto vestro monasterio hobbenit et 
pertinet seum cecidit per legatione dispositi quem fecit quondam domino 
marino filio quondam iohanni magnifici et quondam domina anna iugalium 
personarum quem vero ipsum dispositum apud vos in memorato sancto vestro 
monasterio abetis: quod est nominatibum ipsum censum omni annue 
triticum modia decem et auri tari duos et unum miliaccium et quarta de 
aignum: unde de memoratum censum omni annue ego et memorato nepoti 
meo et nostris heredibus dare debeamus medietate: etiam et ipsis parentibus 
et consortibus nostris similiter exinde dare debes omni annue alia 
medietatem: quod sunt nominatibi ipsis parentibus et consortibus nostris 
in primis gregorio qui nominatur trinca filio quondam iohanni trinca: et 
palumbo trinca filio petri trinca exadelfis germanis: et vono qui nominatur 
maraci filio quondam sergii de fermoso: et cesario filio quondam petri 
de palumbo: seum iohanne filio petro de vona: quamque urso filio quondam 
95 
iohanni de fermoso insimul omminibus ipsius iamdicte memorate et 
domine nostre neapolitane ecclesie abitatoribus de memorato loco lanceasinum: 
unde per anc chartula repromittimus et firmamus vobis et in memorato 
sancto et venerabili vestro monasterio quatenus omni annue ego 
et memorato nepoti meo et nostris heredibus dare debeamus in memorato 
vestro monasterio per festivitate sancte marie de augusto mense pro ipsa 
medietate nostra de ipsum censum idest triticum bonum siccum modia quinque 
tractum et mensuratum intus memorato vestro monasterio at modium 
iustum de comedendum sine omni amaricationem: et omni annue per memorata 
festivitate sancti sebastiani auri tare unum bonum: et ipsa medietate 
nostra de ipsum miliaccium: et per sanctum pascham ipsa medietate 
nostra de ipsa quarta de ipsum aignum sine omni amaricatione nulla exinde 
mittentes occansionem: et ipsa reliquas alia medietatem ex ipsum censum 
ut super legitur ipsis parentibus et consortibus nostris et illorum heredibus 
dare debeas omni annue sicuti dare et facere consueti sunt per plurimos 
annos ipsis et parentibus illorum: quia ita nobis complacuit: Si autem aliter 
fecerimus de his omnibus memoratis ut super legitur per quobis modum aut 
summissis personis tunc componimus nos et heredibus nostris vobis vestrisque 
posteris et in memorato vestro monasterio auri solidos viginti bythianteos et ec 
chartula promissionis ut super legitur sit firma scripta per manus sergii tabularii 
per memorata quinta decima indictione + hoc signum + manus memorato 
stephano presbytero pro vice sua et de memorato nepoti suo quod 
ego pro eis subscripsi + 
+ ego stefanus presbyter subscripsi + 
+ ego petrus filius domini cesarii testi subscripsi + 
+ Ego petrus primarius testi subscripsi + 
+ Ego iohannes Curialis testis subscripsi + 
+ Ego sergius tabularius Complevi et absolvi per memorata quintadecima 
indictione +
  |