Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.63 » Pag 246 - 248

1.63
246
248

246
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo tertio, et vicesimo quinto anno principatus domni Landolfi
gloriosus princeps et septimo anno principatus domni Paldolii filii eius,
mense martio, prima indictione. Memoratorium factum ha me Constantino presbiter,
filio Constantini qui fuit hortus ex genere Grecorum, eo quod intus civitate
Habellini ante nobiliorum subscriptorum testium, coniuncsit me in vona
combenientia cum Maraldus filio cuidam Maraldi; et ideo hordine combenientie
iusta legem dedit et tradidit michi de ipsam rebus suas, quod pertinentem
abet erga ipsa strata maiore propinquo Abellino, at tenendum et dominandum
et lavorandum amodo et semper natinascentes, sicut esset videtur
infra ec finis et mensurie, sicut hic subter per ordinem legitur: de una parte
fine predicta strata maiore, sunt passi quadraginta quinque; de alia parte fine
rebus Adelferi filii Dauferi et fine rebus Ademari filii Adelferi, sicut medio aqueducto
248
decernit; de super capite fine via puplica, sunt passi viginti septe minus
pede uno; de alia parte fine rebus ipsius Maraldi sicut vallone decernit,
deinde qualiter vadi in prioras fines, at passum de iusta persona ominum mensurato
at brachia ominum ostensa. Infra omnes iamdictas finis et mensurie totam
et integram ipsam rebus michi Constantini presbiteri dedi et tradidi in tali
bero hordine, ut amodo et semper natinascentes mee sit potestati et de meis
eredibus illut tenere et dominare et lavorare vonu et cultare et, ubi non fuerit
terra arida, arbori fructiferi ivi dem pastinare et surgere et cultare et, de quacumque
frugium de ipsi arbori Dominus ividem dederit, damus exinde ei et ad
eius eredes medietatem, reliqua medietatem nobis abeamus, et quando in
eadem rebus seminaberimus, damus eorum terraticu de ipso victo, quod Dominus
ividem dederit, inclita quartam partem, tribus vero portionibus nobis
abeamus, et si michi vel at meos eredes necesse fuerit, postquam illut pastinatum
abuerimus, sicut dictum est, debeat ipse Maraldus et suos eredes dividere
ipsam rebus in tribus portionibus; nos autem inde compreendamus in quale
parte voluerimus inclita tertiam partem et illis nobis inde debeat firmare scriptum
cum penis obligatis, quatenus ego et meos eredes illut firmiter et securiter
abeamus per defensionem ipsius Maraldi et de eius eredes. In tali ordine,
ut si aliquando tempore illut daturum abuerimus, nos autem illis semel scire
faciamus ut illis a nos illut emat ad iusto pretio, quod appretiatus fuerit per
doctos homines; postmodum, si non voluerit aut non potuerit illut emere, potestatem
abeamus illut dare cui voluerimus per defensione eidem Maraldi et de
eius eredes, et ipsam rebus sicut diximus nobis non tollere neque contrare,
set iusta legem illut nobis da omnes homines defendat in ipso ordine, quod supra
legitur. De taliter nobis adinplendum ea, que superius legitur, ipse Maraldus
vona sua volumtate per combenientia guadiam michi dedi et mediatorem
michi posuit se ipsum eo tinore. Quod si ec omnia, sicut superius legitur,
ipse Maraldus et suos eredes michi Constantini presbiteri et at meos eredes non
adinpleberit, vel si aliquit exinde per quacumque modum retornare aut remobere
quesierit, ideo hante omnia decem solidi aurei constantinati voni ipse
Maraldus et suos eredes michi Constantini presbiteri et at meos eredes componere
hobligavi, et ea, que prelegitur,per invitis nobis adinpleat per supradictam
guadiam et se ipso mediatorem et penam obligata. Et hoc brebe scripsi
ego Fusco harchisubdiaconus et notarius et interfui.
+ Ego Mari.
+ Ego Adelferi.
Torna all'inizio