|
268
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris domini nostri Iesu
Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo hoctabo,
temporibus domni nostri Robberti gloriosi ducis, mense
ianuario secunda indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem
Iohannes filius quondam Romoaldi, qui postmodum monachus
fuit, et Riccardo clericus filius naturalis filius eius coniuncti
sunt, et per ipsum Riccardo ostensa est una cartula ...
269
cum autem suprascripta cartula fuit ostensa, sicut ipsi Riccardo
congruum fuit, sua voluntate per convenientiam, per hanc cartulam
tradidit ipsi Iohanni filio suprascripti Romoaddi partem
a parte occidentis de suprascripta terra cum arbusto, et est illud
... per fines et mensuras iusto passu ominis mensuratas: a
parte septemtrionis est finis ipsa via, inde passus sedecim; a
parte orientis est finis illud quod ipsi Riccardo remansit, inde
passus viginti septem; a parte meridiei est finis ipsius Riccardi,
inde passus alios sedecim; a parte occidentis est finis
aliquantum ipsius Iohanni et finis aliorum et passus viginti quinque
et medium, cum omnia infra suprascriptam venditione abentibus
omnibusque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via ad faciendum
inde ipse Iohannes et eius eredes quod voluerint; et propter
confirmationis uius venditionis ipse Riccardo suscepit ab ipso
Iohanne aureos solidos skifatos quindecim in omni deliberatione.
et per convenientiam ipse Riccardo guadiam ipsi Iohanni dedit
et fideiussorem ei posuit Urso clericum filium quondam Landonis,
et per ipsam guadiam obligavit se et eius eredes semper defendere
suprascripti Iohannis et eius eredibus integram suprascripta
venditione, quam ipse Riccardo suprascripti Iohannis venumdedit
per suprascripte fines et mensuras, sicut suprascriptum est,
ab omnibus ominibus et partibus, et tribuit ei licentiam ut, quando
ipse Iohannes et eius eredes voluerint, suprascripta venditione
per se defendere potestatem abeant qualiter voluerint cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius
scriptum est ipse Riccardo et eius eredes suprascripti Iohannis
et eius eredibus non adinpleberint et suprascripta vel ex eis
quicquam remobere aut contradicere presumserint, per ipsam guadia
ipse Riccardo obligavit se et eius eredes componere ipsi
Iohanni et eius eredibus triginta auri solidos constantinatos et
suprascripta adinplere. et ne tibi Romoaldo notario qui ac cartula
scribit nocead, quoniam in suprascripto loco et ibi coniunctum
cum suprascripta res predicti Iohanni plures res tibi pertinet abere.
Et tibi suprascripto Romoaldo notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
| |