|
122
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
augusto duodecima indictione. Ante me Petrum iudicem Aloara
filia quondam Leonis Atrianensis que fuerat uxor quondam
Pantaleonis Atrianensis, qui fuerat filius Petri qui dicebatur Assapacca,
coniuncta est cum Iohanne Atrianensi filio quondam Mastali
qui dictus est Spiczacanzone, et per ipsum Iohannem ostensa
est una cartula ... Cum autem ipsa cartula fuit ostensa et lecta,
ipsa Aloara clarificavit ut de tota ipsa terra cum silbis que fuerunt
ipsorum Leonis et Vive, vir et uxor, pertinuisse sibi et heredibus
ipsius Pantaleoni mariti sui de septem portionibus integras duas
portiones et dixerunt ut totam ipsam terram cum silbis esse per
fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei
finis via et per eam iuxta istam terram mensurati passus
tredecim usque medium vallonem per quod fluit aquam que dicitur
Aqua Marculi, et a medio ipso vallone vadit in partem
orientis iuxta ipsam viam usque ad finem aliorum passus decem
et septem, a medio ipso vallone in ipsa parte orientis mensurati
per ipsam viam iuxta ipsam terram, et a completis ipsis decem
et septem passibus vadit in ipsa parte orientis iuxta ipsam
viam usque ad ipsam finem aliorum; ab ipsa parte orientis
est finis aliorum qualiter recte ascendit in partem septemtrionis
usque viam que dicitur da Calcara in termine qui suptus et secus
ipsam viam fictus est; et ab ipso termine trabersante ipsa via
et recte ascendente in ipsa parte septemtrionis per terminos
usque alterum terminem inmovilem qui suptus et prope ipsa serra
123
est; ab ipsa parte septemtrionis est finis media ipsa serra et
per mediam ipsam serram mensurati passus nonaginta sex et
ab inde vadit in partem quasi meridiei per medium lumbonem
qui est inter hec terra et res pertinentes heredibus quondam Mauronis,
et per eum mensurati passus octoginta usque viam que dicitur
da Planellum, et revolvit in ipsa parte quasi meridiei secus
ipsam viam, et per eam mensurati passus centum quadraginta
sex usque lapidem magnum qui est suptus et prope ipsam viam, et
ab ipso lapide descendit usque plescum altum qui est prope suprascriptam
aquam, et ab ipso plesco descendit usque suprascriptam
viam priorem finem. et sicut ipsi Aloare congruum fuit, sua voluntate
per convenientiam, per hanc cartulam tradidit ipsi Iohanni,
pro ipsam vicem quam ipse Iohannes habuit in ipsis silbis ad taliandum
sicut suprascripta cartula continet, de integris ipsis duabus
portionibus quam ipsa Aloara sibi et heredibus ipsius Pantaleonis
de ipsis septem portionibus de tota suprascripta terra cum silbis
per suprascriptas fines et mensuras qualiter suprascriptum est
pertinuisse dixit integram tertiam partem, cum omnibus intro ipsam
tertiam partem abentibus cunctisque suis pertinentiis et cum
vice de ipsis viis. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Iohannis
et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere
quod voluerint, et de tota suprascriptam terra cum silbis per suprascriptas
fines et mensuras qualiter prescriptum est dixit ipse
Iohannes sibi pertinere per alias suas rationes de ipsis septem portionibus
integras duas portiones et mediam. et per convenientiam
ipsa Aloara guadiam ipsi Iohanni dedit et fideiussorem ei posuit
Mastalum qui dicitur Caccabellum filium quondam Sergii Atrianensis,
et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere
ipsi Iohanni et illius heredibus integrum illud quod ei sicut
suprascriptum est tradidit ab omnibus hominibus, et tribuit ei licentiam
ut quando ipse Iohannes et sui heredes voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus moniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et, si sicut superius
scriptum est ipsa Aloara et suos heredes ipsi Iohanni et eius
heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit
124
se et suos heredes componere ipsi Iohanni et eius heredibus
triginta auri solidos constantinatos et sicut superius
scriptum est adimplere. suprascripta vero fecit ipsa Aloara secundum
legem et Romanorum consuetudinem. suprascripto disturbato
legitur "Spiczacanzone". Et taliter tibi Iohanni notario scribere
precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
| |