Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.52 » Pag 160 - 161

9.52
160
161

160
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus
domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense aprili
sexta indictione. In sacro Salernitano palatio, ante me
Siconem comitem et iudicem Stefanus Amalfitanus filius
quondam Iohannis qui dictus est da lu Balneo coniunctus est
cum Urso qui Cafarellus dicitur filio quondam Sergii, et per
ipsum Stefanum hostensa est una cartula continente: ... Et
cum fuit hostensa et lecta, sicut ipsi Ursoni congruum fuit,
sua boluntate, per convenientiam, per hanc cartulam manifestavit
ipsi Stefano ex integra ipsa terra cum vinea et cannieto
per suprascriptas fines et mensuras et quantum eidem Stefano
ibi coniunctum in parte meridiei et in parte septemtrionis
pertinet extra suprascriptas fines et mensuras, sicut ipsa
cartula continet, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque
eius pertinentjiis et cum bice de ipsis viis, ad faciendum ex
eo ipse Stefanus et eius heredes omnia quod voluerint, absque
contrarietate ipsorum Ursi et Pulixene uxoris eius filia
quondam Alferii et heredum illorum. et per convenientiam
ipse Ursus guadiam ipsi Stefano dedit et ei fideiussorem
posuit Maurum qui Pappacarbone dicitur filium quondam
Marini, et per ipsam guadiam ipse Ursus obligavit se et suos
heredes semper defendere ipsi Stefano et illius heredibus integrum
illud, de quo sicut suprascriptum est ipsi Stefano manifestavit,
a suprascripta Pulixena uxore sua et ab eius heredibus
et ab omnibus hominibus et partibus quibus per ipsos
Ursonem et Pulixenam et per eorum heredes illud vel ex ipso
quomodocumque datum aut obligatum vel manifestatum seu
alienatum paruerit et qui pro illorum parte et dato de eo
ipsi Stefano et illius heredibus aliquas causationes preposuerint;
ab aliis autem hominibus et partibus et cum voluerint,
potestatem habeant ipse Stefanus et eius heredes illud per se
defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo hostenderint. et si sicut superius scriptum
est ipse Ursus et eius heredes ipsi Stefano et illius heredibus
161
non adinpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam,
per ipsam guadiam ipse Ursus obligavit se et suos
heredes componere ipsi Stefano et illius heredibus centum auri
solidos costantinatos et sicut superius scriptum est adinplere.
suprascripte vero vie discernunt inter hanc terram cum
vinea et cannieto et aliam terram cum vinea et cannieto
ipso[rum Ursi] et P[u]lissene, in quibus viis ipsi Ursus et Pulissena
vicem et pertinentiam habent. Et duas c[artulas] unius
tenoris, hanc quam ipse Stefanus et aliam quam ips[i] Ursus
et Pulixe[na] retinet, tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
Torna all'inizio