Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1074 » Pag 28 - 30

7.1074
28
30

28
MLXXIV
A. D. 1047
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus salerni domni nostri guaimarii, et
octabo anno ducatus eius amalfi et sirrentum, et quinto anno suprascriptorum principatum
29
et ducatum domni gisolfi eximii principis et ducis filii eius, mense martius, quintadecima
indictione. Clarefacimus nos gucti et leo atrianenses germani filii quondam sergii, qui dicitur
da flumen, quoniam nobis est pertinentes abere una pecia de terra bacua, et aliquantum
pastenatum a super bosanula in plaia de monte, qui est per finis et mensuria:
a pars occidentis fine nostra, inde sunt passi biginti, abinde ascendente in pars orientis
passi triginta quinque, et abinde rebolbente in pars meridie passi decem et septem, et
abinde descendente in pars occidentis passi biginti octo, totum mensuratum ad iusto passum.
de ista pecia de terra infra predicte finis pertinet inde petri et amati presbiteri filii
aleghisi biginti passi, de longitudo et de latitudo passi duodecim in omni loco per datum
ipsius sergi genitori nostro, sicut continet cartula, que ipse petrus et amatus modo exinde
ostendit, que scripta est per dauferius notarius in anno bicesimo quinto supradicti domni
guaimarii, et quinto anno principatus eius capue et ducatus amalfi, et quarto anno ducatus
eius sirrentum, et secundo anno principatum et ducatum supradicti domni gisolfi, et
primo anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense magius, undecima indictione; et qualiter
de ante os annos ipse genitor noster ipsius aleghisi dederat et confirmaberat per ipsa
cartula biginti passi de longitudo, et passi duodecim de latitudo, sicut ipsa cartula continet,
que scripta est per ipsum dauferius notarius. Modo autem congruum est nobis iamdicti
gucti et leo tota et inclita ipsa pecia de terra per supradicte finis et mensurie illut
tradere et confirmare ipsius petri et amati germani filii predicti aleghisi. Interea, sicut
nobis congruum est, bone nostre boluntatis per anc cartula ante subscripti idoneis ominibus
venundedimus adque confirmabimus vobis iamdicti petri et amati tota et inclita ipsa pecia
de terra cum pastinum et bacuum infra supradicte finis et mensuria, de quantum quantoque
nobis est pertinentes abere in supradicte finis et mensurie, extra illut, que ipse genitor
noster per ipsa cartula ipsius aleghisi tradiderat et confirmaberat. Nam illo aliut infra
predicte finis et mensuria ipsorum petri et amati benumdedimus, cum omnia infra se
abentibus, omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de via que continet supradicta cartula,
ad securiter et firmiter vos iamdicti germani petrus et amatus, et vestris eredibus
iamdicta nostra bendictione securiter abeatis, et faciatis de ea quicquit bolueritis, absque
omni nostra et de nostris eredibus, aut cuiquam ominibus, contrarietate vel requisitione.
Et propter confirmationis uius nostre bindictionis suscepimus a vobis iamdicti petri et amati
auri tari boni octo, sicut inter nos combenit; finitoque pretium ipsum aput nos ea ratione,
per combenientia nos iamdicti gucti et leo guadia vobis iamdicti petri et amati dedimus,
et mediatorem vobis posuimus iohannes filius quondam iohanni capisurellum; et per
ipsa guadia obligabimus nos et nostris eredibus semper defensemus vobis et ad vestris eredibus
30
integra supradicta nostra bendictione, cum bice de bia sua, da omnis omines omnique
partibus; quando vos iamdicti germani et vestris eredibus de supradicta nostra
venditione per vos ipsis defensores essere bolueritis, potestatem abeatis. qualiter bolueritis.
Et si taliter omnia suprascripta nos et nostris eredibus, vobis vestrisque eredibus, non adimpleberimus
et suprascripta, vel ex eis quicquam remobere aut contrare quesierimus, per
ipsa guadia componere obligabimus nos et nostris eredibus vobis iamdicti petri et amati,
et ad vestris eredibus, biginti auri solidos constantinianos. Verumtamen oc memoramus,
quia ipsa suprascripta pecia de terra cum pastino et bacuum, per supradicte finis et mensuria,
vobis venumdedimus et confirmabimus, cum illut quod est infra ipse finis et mensurie,
que ipse genitor noster ipsius aleghisi genitori vestro tradiderat et confirmaberat,
ad abendum illut vos et vestris heredibus, et faciendum exinde omnia que bolueritis per
iamdicta guadia et obligata pena. Et taliter scribere rogabimus te alderissi notarium qui
interfui.
+ Ego ursus me subscripsi
+ Ego alderissi notarius me subscribsi.
Torna all'inizio