|
14
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso princeps,
mense magius sexta indictione. memoratorium factum a me manso filius quondam de musco
comes cibes amalfitanorum, eo quod in nuceria ante bonorum homines, quibus subter scribti
sunt, tradidit atque dedit petri filius quondam madi, qui dicitur rodeghise de locum nuceria,
15
ipsa sortione mea de ipsum monte sancti pantaleoni ubi dicitur ipsa turella, quantum mihi predicti
mansoni amalfitani pertinet da dauferius socrum meum; talis namque ordine illos eidem
petri tradidit adque dedit usque in tres annos espletos, ut liceret ei ipsa sortione mea de ipsa
torella teneret et dominaret, et frugiaret et ad frugiandum daret. unde pro taliter guadia ipse
petrus michi dedit et mediatorem mihi posuit urso germanum suum, tali ordine, ut daret michi
ipse predictus petrus omnem annum usque ipsum constitutum de ipsum predictum frugium de
ipsa sortione mea tantum pretium, quantum ipsi alii consortifices nostros de ipse sue sortionis
per singulum de ipsa torella tollere debuerit. quod si taliter ipse predictus petrus et eius eredes
nobis nostrisque eredes taliter non adimpleberit, obligavit se per eadem guadia ad duplum ipse
predictus petrus et eius eredes nobis nostrisque eredes daret, et omnia suprascribta per ipsa
constituta per invitis nobis adimplere. et hunc brebem scribsi ego ildericus subdiaconus et notarius
qui interfui.
+ Ego Iohannes
+ ego petrus
+ ego grimoald.
Eadem charta aliud continet documentum sequentis tenoris
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso princeps,
mense magius sexta indictione. memoratorium factum a me manso amalfitanus filius quondam
de musco comes cibes amalfitanorum, eo quod in nuceria ante bonorum hominibus de ex eodem
locum, quibus subter scribti sunt, tradidit adque dedit leocari de locum sancto marzanu ipsa sortione
mea de ipsum monte, qui dicitur de pinzillu ubi dicitur ad caprile, et ipsa sortione mea de
ipsa clusa de ipsa aqua de ballitellu transactibus nomen ipsius leocari tradidit atque dedit usque
in tres annos espletos ipsa sortione mea de ipsum monte de pinzillu, et ipsa alia sortione mea
de ipsa clusa da ballitellu, qui michi est pertinentem da partibus dauferi socrum meum, tali ordine
illos eidem leocari tradidit ipsa sortione mea de ipsum monte, ut liceret eum de ipsa sortione
mea de ipsum frugium faceret quod ei placuerit usque ipsum constitutum, et pro ipsum
frugium de ipsum monte daret nobis inde omne annum tantum pretium, quantum aliis consortifices
nostris per singulum tollere debuerit, et de ipsa predicta clusa de ipsum predictum ballitellum
teneret et dominaret et piscaret et ad piscandum daret, et de ipsa piscamen, quod in ipsa
16
eadem clusa et in ipsa aqua piscaberit, daret nobis inde talem sortionem, qualem et aliis consortifices
nostros per singulum inde tollere debuerit. unde pro taliter guadia ipse leocarus nobis
dedit et mediatorem nobis posuit sergi filius quondam cali de locum pau, tali ordine, ut si quis
per ipsa constituta ipsum pretium de ipsum monte et ipsa piscamen de ipsa aqua et de ipsa clusa
de ipsa aqua nobis ipse leocarus et eius eredes omne annum usque ipsum constitutum non
dederit et taliter nobis nostrisque eredes non adimpleberit, obligavit se et suos eredes per
eadem guadia ad componendum nobis nostrisque eredes decem solidos aureos costantinos et
per invitis omnia suprascribta nobis adimplere, et ad completum constitutum ipsum remittere
ipsa sortione mea de ipsum monte et ipsa sortione de ipsa clusa et de ipsa aqua ad nostram
potestatem. et hunc brebem scribsi ego ildericus subdiaconus et notarius qui interfui.
+ Ego Iohannes
+ ego petrus
+ ego grimoald.
| |