|
57
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno principatus
domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense
aprelis quarta indictione. Ante me Sicone[m] comitem et
iudicem Iohannes filius quondam Gutti Atrianensis coniunctus
est cum Petro Atrianensi qui cognominatur Sfagilla filio
quondam Sergii Atrianensis, et ipse Iohannes clarificabit
sibi pertinere de sex partibus integram unam partem de
integra camera fabricata que et criptam dicitur, que constructa
est foris hac civitate prope litus maris in loco Veteri,
ista parte et prope fluvio qui dicitur Veteri, que a parte
occidentis coniuncta est ad viam et a parte orientis coniuncta
est ad terram cum vinea ipsius Petri. et sicut ipsi
Iohanni congruum fuit, sua voluntate, per hanc cartulam venundedit
ipsi Petro integram ipsam sextam partem quam sibi
clarificavit pertinere de integra supradicta cripta qualiter conciata
et edificata est, cum omnibus que intra [ipsam sextam]
partem sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa
via. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Petri et heredum
eius et licead illum et eius heredes de eo facere quod
voluerint; tertiam vero partem de tota supradicta cripta et
de omnibus suis pertinentiis dixerunt pertinere ipsi Petro per
alia sua ratione. et propter confirmationem huius venditionis
ipse Iohannes suscepit ab eodem Petro statutum pretium
auri tarenos ex moneta Amalfitanorum octo in omni deliberatione.
58
et per convenientiam ipse Iohannes guadiam ipsi
Petro dedit et fideiussorem ei posuit Iohannem filium Petri
Atrianensis, et per ipsam guadiam obligavit se ipse Iohannes
et suos heredes semper defendere ipsi Petro et illius heredibus
integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus
cum vice de ipsa via; et ipse Iohannes tribuit eidem
Petro licentiam ut, quando ille et eius heredes voluerint, potestatem
habeant suprascriptam venditionem per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de ea ostenderint. et si, sicut superius scriptum est,
ipse Iohannes filius predicti Gutti et suos heredes ipsi Petro
et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumserint, per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere
ipsi Petro et illius heredibus triginta auri solidos constantinatos
et sicut superius scriptum est adimplere. verumtamen
quoniam ipse Iohannes vendidit ipsi Petro totum et integrum
illud quod ei pertinuit et pertinet habere extra et coniunctum
cum supradicta cripta in omni hordine et ratione, sicut et
ipso aliut quod suprascriptum est per supradictam guadiam
et penam obligationis. suprascripta fecit ipse Iohannes fideiussor
per absolutionem suprascripti genitoris sui. Et taliter
tibi Amato notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
| |