|
69
+ In nomine domini septimo decimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense iulio, undecima indictione. Ego sellecta filia quondam cunctis relicta cuidam iohannis
de loco mitiliano, pro parte mea et alfani, et maraldi, et iohannis filii mei et ipsius
iohannis et cum eorum voluntate coniuncte sunt cum sergio et iohanne germanis filiis quondam
maraldi; et ostenderunt unam cartulam scriptam per romoaldum notarium, vicesimo secundo
anno principatus salerni domni guaimarii, et secundo anno principatus eius capue, et primo
anno ducatus eius amalfi et sirrenti, mense februario, octava indictione; Qualiter ipsi iohanni
marito meo ante presentia mascini vestararii tradiderat iaquintus de una pecia de terra vacua
pertinente suprascripte gloriose potestati in predicto loco mitiliano ubi proprio fanum vocatur,
que erat per finis: A parte orientis fine flumine quod dicitur de freconie; a parte meridie
fine via puplica, a parte occidentis et a parte septemtrionis finis supradicti domni principis.
Infra hec fines totum quantum erat ibi vacuum illud ei tradiderat in monte et in plano, ut
semper ille et eius heredes illud sue potestatis tenerent et dominarent, fobeas et omnes suas
utilitates iusta rationem ibi facerent, et totum ipso planum pastenarent arbores et vites de bono
vitineo exurgerent, et in ipso monte pastenarent abellane, sicut ipsa carta continet. et alia
continebat in quam subscripti sunt ademarius et alderissi notarii. Nunc autem propter quod
suprascriptus domnus noster gisulphus suprascripta terra per suprascriptas fines concessit ipsis
germanis ad faciendum ex ea quod volerent. Illi vero cupientes ……. michi et ipsi filii
mei illud quod per suprascripta carta ipsi marito meo ex ipsa terra traditum fuit, ego autem
nolui .... facere et altercare …….. fuit, et sicut utrumque convenit, ego cum voluntate
ipsorum filiorum meorum, in quorum mundium sum ..... omnia que in ...... sunt feci
dedi ipsis germanis ipsam cartam ad faciendum ex ea illi et illorum heredes quod voluerint ......
michi integrum ………. quantum ipsi marito meo traditum fuit sicut suprascripta carta
continet cum vice de ipsa via: ea ratione ...... duodecim anni integrum illud sit in potestate
mea et ipsorum filiorum meorum et heredum nostrorum tenendum et dominandum, fobeas ....
ratione ibi faciamus et reditum ibi faciamus, et ibi resideamus et habitemus aut hominem ad
habitandum ibi cum animalia ...... habeamus, et totum illud unde meruerit cludamus, et
clusum et salbum illud bonum habeamus cum omnibus intro habentibus et illud ……..
70
bonum, et ipsum arbustum potemus et propaginemus et aremus quando meruerit, et arbores et
vites de bono vitineo infra cum ubi meruerit ...... illud surgamus bonum, et in ipso alium pastenemus
castaneis et insitemus in eis zenzale et rubiole vel inserte et surgamus ……. foras ipso
arbusto insitetum et zenzaletum nec non et rubiole bonum, sicut in ipso locum meruerit, et ubi
illud surtum habuerimus abscidamus, et inde ipse abellane; et sic illud totum, ut dictum est,
amodo operemus et surgamus bonum, ut cotidie proficiat et non dispereat, sed bonum pareat surtum
et operatum; et amodo omni anno per tempore de aree et de vindemie faciamus scire ipsi germani
et eorum heredes ut illuc missum dirigant aut veniant: et nos et nostros heredes totum ipsum
arbustum et poma que ibi fuerint vindemiemus coram eis, et colligamus: et ipsa vindemia ante
eis ibidem ad palmentum procuremus, et inclitam medietatem de omne vino, quod inde exierit,
et de ipsa poma ibidem eis demus, reliqua medietate nobis habeamus, et ipsa medietas eorum de
ipso vino rationaliter reponamus in organea, que nobis ibidem assignaberint bona pro vino quam
per nos fiant studiatum et conciatum, qualiter et quando meruerit, et ipso vinum et iamdicta
organea salbum faciamus intus ipsum reditum absque generatione et igne, donec illud inde tulerint,
et ipse inserte et zenzale et rubiole colligamus apto tempore, et ipse abellane dum ibi
fuerint et seccemus bone, et inclitam medietatem inde ibi eis demus sic tamen, ut per tempore
apto illos faciamus scire ut illuc missum dirigant pro ille tollere, et de omne victo quod exierit
de eo quod fuerint seminatum in suprascripta traditione demus eis ibidem terraticum secundum
consuetudinem ipsius loci, et illos et eorum heredes vel ipsum missum nutricemus secundum
nostram possibilitatem dum ibi steterint pro ipso vino ……. recipiendo et palmentaticum
omni anno per vindemie eis demus ad domus eorum secundum consuetudinem de ipso loco.
et per convenientiam ipsi germani guadiam ……. mea et ipsorum filiorum meorum, et
fideiussorem michi pro mea et illorum parte posuerunt lupenum filium quondam ursi, et per
ipsam guadiam obligaverunt se et successores suos ….. defendere michi et ipsis filiis meis
et nostris heredibus inclitam suprascriptam traditionem ab omnibus hominibus usque completos
ipsos annos. Completi vero amodo ipsis ……. abeamus in suprascripta traditione ubi meruerit
arbustum bonum surtum et operatum et zenzaletum et insitetum et rubioletum totum surtum
bonum ……. locus ipse meruerit, et suprascripta tradictio, ut dictum est surta et operata,
et unde meruerit clusa et salba bona cum ipsi sorti ..... ipsis germanis et eorum heredibus
faciendum quod voluerint, et nos et nostros heredes et homines quos ibi miserimus liceat
inde ..... causis nostris mobilibus, et ire ubi voluerimus absque eorum contrarietate; et si,
sicut suprascriptum est ipsi germani et eorum heredes michi et ipsis filiis meis et eorum heredibus
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint
71
per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere michi et ipsis filiis
meis et nostris heredibus triginta auri solidos costantinos et sicut suprascriptum est adimplere,
suprascripta fecimus coram presentia petri iudicis, qui in eodem loco res habere pertinet; et
taliter scripta est per iohannem notarium.
+ Ego qui supra petrus iudex.
| |