Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.166 » Pag 212 - 213

1.166
212
213

212
+ In nomine domini quadragesimo octabo anno principatus domni nostri guaimarii principis
et septimo anno domni gisulfu principe filio eius, mense februarius tertiadecima indictione.
Ideoque ego iohannes filio madilberti dum te puella nomine grusu filia iohannis at meum sociabi
coniugio, tunc quoque in alia die nuptiarum botorum ante parentes et amicos nostros, secundum
ritus gentis nostre langobardorum, per hunc libellum scriptum a testibus roboratum per verbum
et absolutionem ipsius genitori meo et ipsum astantem, dabo atque trado tibi nominate uxori mee
morgincaput, idest quartam partem ex omnibus rebus substantiam meam, ec videlicet, casis quam
213
et intrinsecus casis, vineis et terris, campis et silvis, ortalis, castanieta quertieta, olibeta et
camnieta, arbusteta et abellanieta, arboribus pomifera et infructifera, in montibus quam et in
planis, cultum et incultum, mobile atque inmobile, servis et ancillis, peculia maiori et minori,
de omnia et in omnibus meis faccultatibus, de quit quantum modo habeo, sive de paterna vel maternaque
possessio, seu quod in antea parare vel conquirere potuerimus in quavis modis, iusta
legem langobardorum da odiernum die at tua que supra uxor mea sit potestatem ista quidem ratione
omni tempore faciendum, que tibi uxori mee placuerit, sine contrarietate mea vel de meis
eredibus aut de qualibet hominibus. igitur obligo me nominatus madilbertus tibi nominate grusu
nure mee tali tinore, quod si dei iudicio evenerit, et ipse iohannes filio meus et vir tuus ante
me fuerit defunctus, ut talem portionem tibi nure mee demus de cunctam rebus substantiam
meam et de mobile inmobilem, qualem legibus tibi evenire debuit de ipso filio meus et vir
tuus, tamquam si ipse filio meus et vir tuus post meum obitum remansisset, et per ista cartula
illut firmiter habeatis sine contrarietate mea vel de meis heredibus aut de qualibet hominibus,
et anc cartula in suprascripta ratione sit firme. Quam te ursus presbiter et notarius hanc cartula
me scribere rogabi.
+ ego radoaldo
+ ego iohannes clericus
+ ego landemari
+ ego pepino.
Torna all'inizio