|
23
+ In nomine domini quartodecimo anno domni paldolfi gloriosus princeps Et octabo anno
principatus domni landolfi filii eius, mense magius octaba indictione. Ideoque ego andreas filius
guilsemari qualiter ante nobiliorum scriptorum testium declaro me abere hereditatem ad ipso
gualdo propinquo abellino; set dum venerunt ad me gualdo filius sindolfi, qui et bricto vocabat,
et marando, et riso, et sindolfus germani filii ipsius gualdi, et gaulo filius iaquinti nepote ipsius
24
gualdi, et iohannes filius angeli monachi, et fossemari et troppoaldus et mari germani filii ipsius
iohanni, et iohannes presbiter filius ipsius foscemari nepote ipsius iohanni, et domnandus magister
ferrarius, et angelus filius petri, et amancio filius deest nomen, et marino filius sofie et conloquium
abuerunt mecum, ut de ipsis rebus meis illorum concedere, ut ibidem ecclesia feceremus,
ut ego andreas una cum ipsis parentibus et consortibus nostris semper ad communem abeamus
nati nascentes; set dum hoc audissem, optime michi faciendum esse comparuit. Propterea
ego supradictus andreas, sicut michi congruum est, bona etenim mea voluntatem et per eadem
cartula dono atque concedo vobis supranominati gualdo et alii consortibus nostris una pecia de
rebus mea de eodem loco gualdo propinquo abellino, sicut videtur esse infra hec finis: de subtana
parte fine via puplica: de alia parte fine mea que andree: de alia parte fine proprio limite de
ista rebus mea: de alia parte fine similiter meaque andree, sunt passos quinquaginta et pedes
quinque. Infra omnes supradicte finis et mensurie tota et integram ipsa pecia de terra vobis
supra nominati parentibus et consortibus donavit, in tali vero ordinem, ut ego supradictus andreas
vel meos eredes abeamus ibidem talem sortem, qualem unus per singulos de vobis, ut in
ipsa terra ibidem ecclesia facere debeamus ad communem et semper ipsam ecclesiam abendum
comunaliter ego et eredes meos nati nascentibus, et vos similiter et eredes vestros nati nascentibus.
Et aliter statuamus in anc nostra convenientia, ut nos nec nostros heredes nati nascentes,
et vos et vestros heredes nati nascentes ut licentiam et potestatem non abeamus ipsa ecclesia et
rebus suas et ornatus suos et quicquid habet atque abitura est, ut stabilis debeat permaneret,
et ut venderet, aut donaret, aut alienaret per qualibet modum aut ingenium aut inventam rationem
ad aliquibus ominibus non abeamus potestatem. Et si surrexerit ex nobis doctos et scientes
homines deum timentibus, qui ipsa ecclesiam ordinaverint pro se ipsis et eredes suos et pro vice
nostras et eredes nostros, stabilis debeat permaneret, et hec convenientia permaneat in perpetuum
nati nascentibus. Et presbiter qui ordinaverint ad regendum ipsam ecclesiam et ordinem
ecclesiastico, ipso presbiter debeat ibidem nobis facere et mortuos in ipsa terra sepelire semper
debeat, quando nobis necessum fuerit sine dampnu, et ipsa terra infra supradicte finis et mensurie
semper debeat essere in potestate de ipso presbiter vel monachus, quod in ipsa ecclesia ordinaverimus
pro ipsa ecclesia regendum ad tenendum ipsa terra seu vinea, aut viridiario quod
ibidem fecerit, et dominandum et laborandum et usuifruendo de frugibus ipsis, faciendum exinde
omnia quod voluerit ipse presbiter seu monachus, qui ipsa ecclesia tenuerit quod ibidem fecerimus.
Et pro hanc mea donationem confirmandum atque costabiliscendum, continuo recepit
da vos iusta legem launegilt camisum unum, que inter nobis comvenit: finita est ipsam meam
donatio, de qua repromitto eo supradictus andreas, et obligo me et filii mei et eredes meos vobis
supranominati gualdi et marandi, risi, sindolfi, gaugi, iohanni, foscemari, truppoaldi, et mari,
25
iohanni presbiteri, domnandi, angeli, marini, amanci, quam et ad vestris heredibus obligo me et
meis eredibus vobis supranominati et ad vestris heredibus. Quod si aliquando tempore ipsa peciam
de terra infra supradicte finis et mensurie, seu ipsa ecclesia quod ibidem fecerimus, vobis
quam et ad vestris heredibus nati nascentibus, seu et ad omines vestros vel mulieribus vestris
tollere aut contrare, aut de vestra potestate ipsam ecclesia presumserit, aut supradicta terra et
ecclesia vobis da omnis homines ab omni ab omnibusque partibus non defensavero eo et eredes
meos vobis et ad redes vestros; ideo ante omnia questio et causatio vacua et tacita sint, et centum
solidi constantini vobis conponere obligo, et adversus vos et filiis vestris et vestros heredes eo et
meos heredes semper taciti et contemptis maneamus per eadem obligata penam. Et semper debeamus
ordinare presbiter aut monachus ad ipsa ecclesia regendum et dominandum et ordine
ecclesiastico ibidem faciendum nobis, sicut supradictum est. De qua per bonam convenientiam
guadia nos supranominati dedimus inter nos et mediatores nosmedipsos posuimus eo tinore, ut
cuncta, que superius legitur, adimpleamus per eadem obligata penam. Et si surrexeri episcopus,
aut abbas, aut quislibet homo, qui ipsa ecclesia seu ipsa terra substrahere voluerit de potestate
de ipso presbiter qui in ipsa ecclesia ordinaverimus, ut ipsa ecclesia et terra redeat in potestate
nostra et de nostris heredibus nati nascentibus. Et post reversionem redire semper debeat ad
ipso presbiter, quod ibidem ordinaverimus, sicut supradiximus, et licentiam et potestatem abeat
ipse presbiter seu monachus in rebus nostra, et ire ad ipsa fontana et de ipsa aqua aurire et
utilitatem suam de ipsa aqua facere, et licentiam habeatis semper semper introire in ipsis rebus
nostris de ipso loco gualdo et nos in vestris at lignamen faciendum in ipsa vinea et ad necessarium
nostre ecclesie, et casa ibidem facere et ortum conciandum et claudendum, quod ibidem
fecerit. Et si ea omnia, que iam supradicte sunt, nos et nostros heredes nati nascentibus non
adimplerimus ad ipsa ecclesia, obligamus nos subiacere in supradicta obligata penam et iusto
ordinem debeatis lignamen abscidere de ipsis rebus nostris et vos de vestris. Quod te iaquintus
subdiaconus et notarius scribere rogavimus in abellino mense et indictione feliciter.
+ ego sadelbertus
+ ego maraldus
+ ego lodoicus
+ ego waimari.
| |