|
277
Summarium.
+ Sexto anno principatus domni Iohannis . . . Marinus et Ursus faber filius quondam
Ursi presbyteri amalphitani et socrus cuiusdam Blactae donat terram vel clusuriam in loco
ulter Petralena, cuidam Disigio pro vice et parte Ursi, Constantini et Iohannis nepotum eius.
Fines dictae clusuriae hi sunt: de super fine bia puplica que venit de nuceria, sunt inde per
latitudo passi tridecim: a pars occidentis, sicut termiti ficti sunt, et inde sunt passi triginta octo;
et da conpleta ista mensuria rebolbente in pars occidentis, sicut ora de ripa et limite discernit
et termiti ficti sunt, et exiente et coniungente se in medio ballone, sunt per ista fine per mensuria
passi triginta; yterum descendente per medio ipso ballone usque in aqua de mare a pars
orientis fine rebus de ipsa hecclesia quod ipse marinus frabicabit, indeque sunt passi viginti
sex; et rebolbente quasi in pars occidentis sunt per ipsa rebolta passos decem; yterum rebolbente
quasi in pars meridie per fine de rebus ipsius ecclesie, quod ipsorum mater et filii est pertinentes
a pars marini virum et genitor vester, et inde sunt passi octo, et da conpleta ista mensuria
descendente usque aqua de mare etc:
Pro confirmatione huius traditionis Desigius dat launegilt camisum unum.
Finis textus: quam te iohannes notarius scribere rogabimus. actum salerno.
+ ego petrus me subscripsi
+ ego petrus
+ ego ioannes.
| |