Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.164 » Pag 210 - 211

1.164
210
211

210
+ In nomine domini quadragesimo sexto anno principatu domni waimarii principi et sexto
anno principatus domni gisolfi eius filio, mense nobember duodecima indictione. memoratorium
factu a nobis iohannipertus filius iohanni qui pro vice petri cognato meo causavi, et ego leomari
pro vice iohanni nepoti meo, quam et ego sindolfus filius adelperti, de eo quod in sacratissimo salernitano
palatio coram presentia radelgrimi iudici aliosque nobiliores homines ibidem astantibus,
dum coniunti sumus cum teopus et wisenolfus germani filii teopi ad faciendum cum eis finem
de rebus ipsa, qui fuit gisolfi abio eorum, et ipsi germani ante os tempore rem ipsam dibisa
abuerunt cum sindolfus barbanes illorum, qui fuit filio ipsius gisolfi, cuius sortionem nos tenemus,
et amodo ipsi nominati germani contraberunt nobis dicendum, ut cum ipso sindolfus rem
ipsa dibisa non abuisset. unde nos eorum ostendimus parentes nostros qui in ipsa dibisione fuerunt,
idest eorum nomina sindo et ingnelgardus et ursus, et ante ipso iudice testimonium uno
tinore dixerunt: nos ibidem fuimus, quando ipse sindolfus ipsa rebus de mitiliano, ubi modo illi
residentes sunt seu et ubi nos residentes sumus, cum isti germani dibidit in tertiam partem isti
germani de quantum exinde tenunt, comprehenserunt pro due sortis, et de quantum nos exinde tenemus,
ipse sindolfus illos conprehensit pro una sorte, et isti germani wadia ipsius sindolfi datam
abuerunt, ut omnes alias rebus et ipsa casa de intus civitatem, ubicumque ipse gisolfus abio
illorum abuit, ipsi eos dividere in tertiam partem; illis exinde tollere due sortis, et ipsius sindolfi
et ad eius heredes dare tertiam partem. hoc testimonio retdiderunt et parati erant per sacramenta
ipsos firmandum, set continuo ipsi nominati teopus et wisenolfus coram omnibus profexi
sunt et manifestaverunt se dicentes, ut sic esset beritas, sicut ipsi testes retdiderunt testimonia,
et sacramenta exinde ab eis recipere non bolerent et manifestaberunt se, ut de quanta rebus
exinde nos modo tenemus, in sortione ipsos datum abuisset ipsius sindolfi barbani suo et neque
per testes, neque per monimen, neque per possessione, neque per nulla quoque imbenta ratione
adbersus illis hominibus, cui ipsa rebus ipsius sindolfi est pertinentes abere, causare aut contendere
non poteret de ipsa tertiam partem. post hoc factum, wadia nobis ipse teopus et wisenolfus
dederunt et mediatorem nobis posuerunt supradictus ingnelgardus, ut plicaret se et dibidere omnes
alias res tam intus civitate et foras casalibus, ubicumque ipse gisolfus abio illorum abui, que
non fuit dibisum, et dare inde nobis inclita tertiam parte ad securo nomine omni tempore abendum
illis et eorum heredibus, pro cuius vices nos exinde causavimus et faciendum inde omnia,
211
que illorum placuerit; et si noluerit se plicare ad ipsos debidendum et sortes nobis dandum, aut
si de illos que dibsum fuit, aliqua causationem nobis exinde presumpserit, tunc per ipsa wadia
obligaberunt se suoque herede ad componendum nobis et ad nostris heredibus decem solidos
costantinos et omnia, ut supra dictum est, per inbitis nobis conplire: seu et per ipsa wadia
obligaverunt se et suos heredes de quantum ex ipsa rebus commune abemus, ut semper illis
exinde dibidere due partis et nos tertiam partem per supradicta obligatione. et ego petrus notarius
per indicatione ipsius iudici hunc brebem scripsi.
+ ego ursus notarius interfui
+ ego theodericus notarius interfui
+ ego qui supra radelgrimo iudex
+ ego pepino
+ ego madelgari.
Torna all'inizio