|
291
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus
domni nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense augusto
292
concurrente indictione secunda. Dum coram presentia
domni Petri reverentissimi abbatis monasterii Sanctæ et individue
Trinitatis, quod situm est foris hac Salernitana civitate in loco
Metiliano, essem ego Iohannes iudex cum pluribus hominibus,
in eadem presentia Alfanus filius quondam Petri comitis et
Aloara uxor eius filia Castelmanni comitis et Riccardus nobilis
vir, tunc ipsi vir et uxor clarificaverunt sibi pertinere inclitam
medietatem de ecclesia Sancti Michaelis Archangeli et Beati
confessoris atque pontificis Martini, que constructa est foris hanc
civitatem in loco Pasciano in cacumine montis et de omnibus rebus
ipsi ecclesie pertinentibus, ex qua ostenderunt unum
scriptum ... Et de eadem medietate predictæ ecclesiæ et de
omnibus rebus eiusdem ecclesie pertinentiis dixerunt ipsi vir et uxor
quartam partem pertinere ipse Aloare per suum scriptum
morgincap sibi datum ab ipso viro suo in alia die illorum copulationis
et reliquas tres partes pertinere ipsi Alfano. et inspirante
Deo a quo bona cuncta procedunt, ipsi Alfanus et Aloara, vir
et uxor, sicut eis congruum fuit, bona illorum voluntate pro amore
ipsius domini et salvatoris nostri Iesu Christi et salutis animarum
suarum et suprascripti Riccardi karissimi parentis illorum, per convenientiam,
per hanc cartulam obtulerunt in iamdicto monasterio
Sancte Trinitatis integram medietatem ipsam, quam sibi pertinere dixerunt,
de tota suprascripta ecclesia et de omnibus ipsis rebus stabilibus
in quibus ipsa ecclesia constructa est per iamdictos fines
et mensuras et de omnibus rebus mobilibus ipsi ecclesiæ pertinentibus
seu et cum integra ipsa terra cum arbusto et abellaneto de loco
ubi Veterale dicitur per iamdictos fines et mensuras, quam
in ipsa medietate predictæ ecclesie pertinere dixerunt, cum omnibus
... ipsam medietatem et intra ipsam terram cum arbusto et abellaneto
habentibus cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa
via ... et de aliis viis suis. ea ratione ut integrum illud quod
in ipso monasterio sicut suprascriptum est obtulerunt semper
293
sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partium
ipsius monasterii et liceat ipsum domnum abbatem et
successores suos et partes suprascripti monasterii de eo facere quod
voluerint. et per convenientiam ipse Alfanus, dum ydonei interessent
homines, guadiam dedit Rottelferio monacho sacerdoti ipsius
monasterii ... fideiussorem ei pro predicti monasterii
parte posuit Ademarium filium quondam Landolfi comitis et per
ipsam guadiam ipse Alfanus obligavit se et suos heredes semper
defendere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus
ipsius monasterii Sanctæ Trinitatis integrum illud quod in eodem
monasterio ille et ipsa uxor eius ut dictum est optulerunt ab omnibus
hominibus. et ipse Alfanus tribuit licentiam ut, quando ipse
domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint;
et si sicut superius scriptum est ipse Alfanus et suos heredes
ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii
Sanctæ Trinitatis non adimpleverint et suprascripta vel ex
eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam ipse Alfanus obligavit se et suos heredes componere ipsi
domno abbati et successoribus illius et parti ipsius monasterii
trecentos auri solidos constantinatos et ipsa Aloara cum voluntate
ipsius Alfani viri et mundoalt sui ... ua omnia que in hac cartula
scripta et scribenda sunt fecit ... et etiam obligavit se et
suos heredes si suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumpserint, componere ipsi domno abbati et successoribus
illius et partibus ipsius monasterii Sanctæ Trinitatis trecentos
auri solidos constantinatos. verumtamen hoc memorari facio
quoniam ipsi vir et uxor ... illud sicut suprascriptum est in predicto
monasterio optulerunt ... , psalterium unum, ...
tres ipsius ecclesiæ, hoc est ... , manualem unum, passionarium
unum, omelias tres, una ex eis ab adventum Domini usque in quinquagesima
et altera a capite ieiunii usque resurrectionem Domini,
et est in duobus voluminibus, et alia a resurrectione Domini usque
in adventum Dommi, dialogum unum, antiphonaria dua, unum
de nocte et alium de die, ymnarium unum, regulam unam monachorum,
ymnarium alterum et orationale et psalterium monachicum
294
in uno volumine, orationale unum, psalterium unum, carta congregationis
una, istorialem unum, cammisa tres, planetam unam lineam
et alteram sericam et aliam de castanea, ammictoras tres,
orales sex, unum de castanea et alium ad ramma et alterum cordatum
et unum de seta et reliquos duos cum lectis, calices de stagno
cum singulis pateris de stagno, sestaciares unum de seta et alium
de castanea et alterum sericum, copertoria serica de calice duo, sindones
sex, pannillum sericum unum et alia sindone serica cum
botana, manules sericos duos, bectes ferreos duos, rotulum pro benedicere
cereum, ponzonem ferreum unum. reliquum vero mobile
ipsius ecclesie superfluum scribere nobis comparuit. ipse vero Riccardus
filius fuit bone recordationis domni Drogonis comitis,
qui fuit germanus suprascripti domni nostri ducis. Et taliter
tibi Iohanni notario scribere precepimus. S.
+ Ego Petrus comes.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
+ Ego Audoaldus comes.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
+ Ego Grimoaldus notarius testor.
| |