Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.990 » Pag 182 - 183

6.990
182
183

182
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari salerni, et
quarto anno principatus eius capue, et tertio anno ducatus eius amalfi et sirrenti, gloriosi
principis, mense martius, decima indictione. Memoratorium factum a nobis marinus filius
iohannaci da luportu vice mea et vice gruse uxoris mee, et manso et constantinus germani
et filii quondam ursi de ligori, et ligori filii quondam mansoni, ego vice mea et de germanis
meis, et mauro et leo germani filii quondam constantini ante subscripti testes per combenientiam
tradidimus iohanni presbiteri filii romoaldi ecclesiam nostram pertinentem, quam
abemus in lucania in locum qui dicitur tirusino, cum omnis rebus stabile et mobile pertinentem
predicte ecclesie quod terris laboratorie et terra cum vinea, et est ipso mobile liber
contenente franciscu uno, manuali tres, qui sunt de uno ana quaterni biginti tres, qui sunt
antifanario de nocte et de alio legere psalteria dua, planeta et orale et ammicto de lino,
calici duo et patene due de stangnu, sindones linee due et alia sindones penta, zappe due,
mannara una, ronca una, guerdili tres, potatura dua, ascia et ascione, caldarola una, pario de
ferri caballini uno, bucti due da bino et uno tractorino da bicto. Ideo, sicut inclita
ipsa ecclesia cum suprascripta rebus stabile et mobile eidem iohanni presbiteri tradidimus,
tali hordine, ut amodo et diebus vite sue ille ipsa ecclesia cum omnis suprascripta rebus
stabile et movile sue potestatis tenerent et dominarent, et fobee et omnis sue utilitatis
iusta rationem ibi facerent, et ipsa rebus et vinea laborare per omnis annum et cultare
bona, sicut meruerit, et ibidem abitare, et in ipsa ecclesia die noctuque officiare et officiare
facere iusta rationem, sicut ipso locum meruerit et consuetudo ibi fuit, et omnis et vinum
et quacumque frudium de ipse terris et de ipsa vinea exierit, sue sit potestatem, et omnis
offerta et botationem, seu quacumque causa ibidem intraberit, similiter sue esset potestatis,
faciendum omnia quod bolueritis, scebto si codices aut pannos, quod est cortina et sindones,
ibi intraberit, semper siant de ipsa ecclesia, et per omnis annum stetit nobis dare censum
quadtuor auri tari boni duo in pasca resurrectionis domini, et alii duo in natibitas domini;
quam et stetimus nos ei ibidem dare calce, quantum ei sufficiant ad frabricandum,
et ille ipsa ecclesia frabicarent de suo expendio, a quo nos ei ibidem adsignaberimus ipsa
calce usque quinque annos illam expleant frabicandum et conciandum et cooperitum, et da
ipsi quinque anni in antea usque tres anni deant nobis sidecim tari, ut exinde faciamus
183
laborem in ipsa ecclesia, qualiter nobis melius comparuerit facere. Ad die hobiti sui inclita
ipsa ecclesia cum omnis suprascripta rebus et causam, quod ei adsingnavimus, nostre remittat
potestatis; et si ipse sindones et cortine, vel codices ibi intraberit, et ille licead inde
excutere omnis sua causa vel suos eredes, faciendum quod boluerit. Unde in eo hordine per
bona combenientia guadia nobis dedit ipse iohannes presbiter, et mediatorem nobis posuit
seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta nobis
non adimpleberit, et aliquit exinde contradixerit, componere nobis nostrisque eredibus, et
cui brebem iste in manum paruerit, quinquaginta auri solidos constantinianos, Et unc brebem
scribsi ego dauferius notarius qui interfui.
+ Ego alderissi notarius me subscribsi
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio