|
394.
† || In Dei nomine. Anno dominice incarnationis millesimo C . LXXXI, Frederico
regnante, mense februario, indictione xiiii ||. Quamvis inexspleta cupiditas hominis
inhiet lucris, est tamen iustum pro creatura non semper omittere creatorem: nimirum
profecto desipit qui huiusmodi implicitus vite premia eterne non agnoscit, cum non
sit iniquum id, quod pietate concessum est, ad concessorem suo tempore debere converti.
Quapropter in Dei nomine manifestus sum ego Rolandinus Mambilie, qualiter
per hanc cartam donationis inter vivos, pro remedio anime mee ac parentum meorum,
dono et trado atque concedo canonice sancti Donati et canonicis eiusdem ecclesie, ad
usum et sumptum canonicorum in prenominata canonica Deo famulantium, scilicet
omnes res meas quas habeo et possideo, aut aliquis nomine meo habet, vel habere
debeo, ac omne ius et oblationem et usum. In primis quicquid habeo in castro de
Pilli et in tota curte eiusdem castri, excepto feodo quod habet Ugolinellus a me, quod
prenominatus Ugolinellus pro canonica teneat et ei serviat; et quicquid habeo in castro
de Durna et in tota eius curte; et omne ius et actionem in hisdem locis prenominatis,
exceptis duobus hominibus in Malfiano, quorum unus vocatur Macinellus, alter vero
Viliolus, quos relinquo abbatie de Agnano pro anime mee remedio ac peccatorum meorum:
et quicquid habeo vel habere debeo in Toppo et in omnibus eius pertinentiis,
excepto uno campo de Vigniale, quem relinquo Mazolino et eius heredibus; et quicquid
habeo vel habere debeo in Marciano et in tota curte eius, et domnicatum meum de
Anasciano; et quicquid habeo et habere debeo in curte de Puzo et in Colle Guineldi
et in tota eius curte, et in castro de Civitella et in tota curte eius, et generaliter
omnia qua mihi pertinere videntur in suprascriptis locis quocumque titulo vel iure
aliquo, cum omnibus adiacentiis et pertinentiis suis et iure predii urbani et rustici,
et cum omnibus que habent supra se ac infra se, videlicet cum ecclesiis et hedificiis
et cum omni apparatu et redditu atque districtu, cum introitu et exitu eorundem.
Et de his omnibus legittimam facio traditionem in manibus Gregorii subdiaconi et
canonici iamdicte canonice, recipientis vice prepositi et aliorum canonicorum. Et ut
omne dominium et potestas de omnibus supradictis rebus a me perpetuo transferatur,
et vobis canonicis incommutabililer detur de manibus meis in manibus vestris, Cristoforum
misi, qui vos exinde vice mea ex omnibus suprascriptis rebus corporaliler investiret
et traderet; retento mihi in vita mea usufructu solo. Eo videlicet pacto iamdictas
p. 5
res meas suprascripte ecclesie donavi et concessi, quod nullo tempore possint vendi vel
in feodum dari aut libellario nomine vel aiiquo ingenio alienari, set semper ad usum
canonicorum debeant permanere; hoc videlicet reservato, quod concedo proprietario
nomine unicuique meorum hominum per capitantiam massariam per se regenti duos
sextariores terre ad mensuram legittimam in omnibus prenominatis castris et curtibus,
et Ricio de Puzo IIII pro servitio suo, exceptis casalinis et clausuris et areis ac ortis
in quibus nulli meorum hominum proprietatem concedo. Unicuique de ecclesiis de
Pilli concedo pro remedio anime mee ac parentum meorum duos sextariores terre ad
mensuram legittimam, et unicuique ecclesiarum de Durna totidem, et unicuique ecclesiarum
de Marciano totidem. Plebi quoque de Toppo, et hospitali quod est iuxta ipsam
plebem, relinquo campum quod est iuxta vineam predicti hospilalis, ex altera vero parte
currit ei strata. Hoc totum sit firmum, et ratum omni tempore si sine filiis vel filio
decessero legittimis: quod si filium vel filios masculos legittimos habuero, ipse vel ipsi
michi in hereditatem meam succedant, sub tutela tamen sint et defensione prefate canonice,
eo modo quod canonica teneatur filium vel filios meos legittimos ab omni persona
defendere ac manutenere. Quod si filius vel filii mei sine filiis vel filio masculis legittimis
decesserint, prenominata donatio cum omni integritate sua ad canonicam revertatur;
si vero filiam substulero, iure Institutionis cl libras denariorum universaliter
per terram istam currentium ei dimitto, et canonica denarios prefatos ei persolvat.
Guidoterno nepoti meo, si prenominatam meam donationem firmam et ratam habere
voluerit, canonica lxxxviii libras denariorum universaliter per terram istam currentium
infra sex menses post meum obitum persolvat. Si vero pretaxatam meam donationem
aiiquo ingenio de facto irritare altemptaveril, canonica suprascriptos denarios ei persolvere
nullo modo teneatur. Rolandino nepoti meo I libras denariorum universaliter
tunc currentium dimitto, quos canonica ei persolvat, si, sicut de Guidoterno dictnm est,
observare firmaverit, alioquin nullo modo ei canonica solvere teneatur. Uxori mee Skife
dotem suam et aliud tantundem relinquo, compulalis omnibus qne de bonis meis tunc
temporis habuerit, fide etiam preposito et canonicis facta ab ea sub iure iurando: et
insuper dono ei xxv libras denariorum universaliter tunc per terram istam currentium,
quos canonica usque ad sex menses post meum obitum ei persolvat, si iamdictam donationem
non inquietaverit et donec in domo mea permanere voluerit, videlicet usque
ad annum unum post obitum meum; massaritiis et aliis meis rebus sine lesione prioris
status utatur et fruatur. Consanguineis meis Ranucio et Vinceinimico dimitto quicquid
habeo in curte de Cesa et in Foiano, excepto campo de Rivo, quem relinquo Petro de
Petro pro servitio filli sui Bacucci; hac conditione istum relinquo Ranucio et Vinceinimico
eorumque heredibus, si firmam et illibatam hanc meam donationem observaverint, alioquin
totum ad iamdictam canonicam devolvatur. Insuper volo quod canonica, communiter
fìliis Guineldi, teneatur iuvare omnes in illis curtibus et castris; que cum eis ex parte
mea dividet secundum portionem quam ex parte mea in illis castris et curtibus habet;
eo videlicet pacto, si prefati filii Guineldi communiter donationem quam canonice facio
voluerint observare et canonicam ab omnibus prefatam donationem impedire volentibus
secundum quod mihi tenentur iuvare, et si contra prefatam donationem atemptaverint
venire, tandiu eis canonica non teneatur quandiu ab incepta malitia seu molestia voluerint
recedere. Et in memoriam istius donationis ac pro remedio mee anime et parentum
p. 6
meorum volo, quod canonica omni tempore unum pauperum pascat; et simililer volo,
quod canonica unicuique sacerdotum istarum quatuor plebium, videlicet plebis de Foiano
et plebis de Ficareto et plebis de Toppo et plebis de Quarto, tribuat xviii denarios, et unicuique
clericorum qui non sint sacerdotes vi, et in quattuor altaribus istarum IIII or plebium
in unoquoque x solidos ponat, et unicuique ecclesie de Pilli et de Durna et de
Marciano x solidos tribuat, et in altari plebis sancte Marie de civitate Aretina xx solidos
ponat, in altari sancte Flore c solidos, in altari abbatie de Pino xl solidos, domino
episcopo c solidos tribuat. Si vero pro canonica steterit, quod totum, ut supra dictum
est, non adimpleat. irrita et inutilis sit predicta donatio. Et ut ista mea donatio nullo
tempore, sicut supra dictum est, possit retractari, obligo me ac meos heredes tibi
suprascripto Gregorio, recipienti vice predicte ecclesie, omni tempore defendere et guarentare
et neque per me aut per alium molestare. Ouod si in aliquo exinde contra predictam
ecclesiam presumpserimus agere, causari per placitum aut extra fatigare per nos
aut per summissam vel summittendam a nobis persona, vel si omni tempore ab omni
persona eam donationem non potuerimus defensare, aut si apparuerit datum factumve
huic donationi nociturum per aliquod ingenium quod homo in se cogitare potest, tunc
obligo me et meos heredes tibi Gregorio, recipienti nomine suprascripte ecclesie,
composituros et componamus duplum querimonie, et post dupli solutionem sit firma
predicta donatio, conservatis pactis omnibus superius nominatis. Unde hanc cartam
fieri rogavi. Actum in capitulo canonice sancti Donati feliciter.
****** Signa manuum Rogerii Manisei et Mazolini et Guidoterni et canonicorum
Agmidei et domini Bruni ac Cristofori rogatorum testium.
† Ego Rolandus iudex ac notarius huic etiam offitio ab imperatore delegatus scripsi
et complevi.
| |