Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.100 » Pag 128 - 130

1.100
128
130

128
In nomine domini octavo anno principatus domni nostri waimarii glorioso princeps, mense
nobember tertia indictione. memoratorium factum a me maghenolfus presbiter filius granati, eo
quod ante subscribti testes per largietate et absolutione domni maiuni presbiteri et abbati ecclesie
sancti maximi, una nobis adesse petrus comes qui est unum de dominii et adbocatorem predicte
ecclesie, ad pastenandum tradidimus abellanietum maraldi de locum muntoru filio amati una pecia
de terra cum castaneis, quod ego in beneficium teneo a pars ipsius ecclesie in locum muntoru ubi
cirione dicitur, per ec finis et mensurie: de omni parte fine predicte ecclesie, latitudo est in uno
capite quod est a pars meridie passi biginti octo, longitudo est de uno latere quod est ab oriente
passi septuaginta duo, de super capite latitudo passi biginti sex, de alio latere longitudo passi
septuaginta octo, totum ad iusto passu homini mensuratum. hec vero rebus per iamdicte finis
et mensurie tota et inclita cum omnia intro se abentibus et cum vice de via sua inclitum illut
ei tradidimus tali hordine, ut amodo et usque decem anni completi sue potestatis eos tenere
et dominare, et omnis sue utilitatis ibidem facere ille et eius eredes et homines, quod illis ibidem
129
miserint, et ipsis castaneis inde abscidere et clusamen exinde facere in ipsa rebus; et si
aliquit laborem de ipsa lingna fecerint, tertiam pars ipsa lingna da laborem nobis dare dolata,
et due sortis sibi abeant, et usque dum parutus fuerit, ut de ipsis castaneis ibidem abuerit, illis
eos colligere et tertiam parte ipse castanee secche nobis vel ad pars ipsius ecclesie dare, et tota
ipsa terra pastenare abellanietum iusta rationem, sicut meruerit. et amodo et usque ipsi decem
anni completi aberent illis tota ipsa rebus pastenata et operata et cultata de super et de subter,
sicut de tantos annos locus ipse meruerit ut vene pareat laboratum et cultatum et surtum, et clusum
illut abeant; et da ipsi decem anni in antea omni tempore, dum illis vel suis eredibus illut
tenere et laborare boluerint, sue potestatis illut tenere et omnis sue utilitatis iusta rationem
ibidem facere, et clusum et salbum illut abere, et temporibus suis illut laborare et studiare, sicut
locus ipse meruerit ut proficiant et non dispereant; et quante abellane amodo et in antea, usque
dum illis eos tenuerint, exinde exierint, tertiam partem ipse abellane secche nobis deant ibique,
et due sortis illis sivi abeant. et per tempore quando meruerint et dirigerimus ibidem missum
nostrum, seu si ego ibidem perrexerimus, illis nobis notrire, usque dum ibidem steterimus pro
ipsa nostra sortione recipiendum secundum eorum fuerit possivilitatem, et de quod ibidem seminaverint,
deant exinde nobis terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. et da quale
tempore da ipso constitutum in antea illis ipsa rebus tenere et laborare noluerint, remittant illut
ad potestatem ipsius ecclesie laboratum, quale illo tempore meruerit esse, et liceat illis inde exire
cum omnis sua causa et irent ubi boluerint sine cuiuscumque contrarietate vel requisitione; et si
de anc terra salernitana exierint pro quacumque causa, expectemus illis usque tres anni; et si
infra ipsi tres anni redierint et boluerint illut tenere in suprascripto hordine, totum illut redeant
ad eorum potestate ad tenendum et laborandum, sicut dictum est, et si noluerit illut recolligere,
liceat pars ipsius ecclesie eos dare cui boluerint. Unde pro omnia suprascripta michi vel ad pars
iamdicte ecclesie adimplendum, per vona combenientia guadia michi ipse maraldus dedit et mediatore
michi posuit seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si aliquit de
omnia suprascripta contradixerit et, sicut dictum est, taliter non adimpleverit, componere nobis
vel ad pars iamdicte ecclesie triginta auri solidos constantinianos, et apposuit se ad pignerandum
omnis causam suam, quod est legitimo et inlegitimo. tamen ipse maraldus posuit mediatore
seipsum et riso filio nandi de sanctu quirico, et ad ipso tempore qui, sicut diximus, da predicto
constitutum in antea illis ipsa rebus tenere et laborare noluerint, remittant illut ad potestatem
predicte ecclesie clusum et laboratum, quale illo tempore meruerit esse, et ipse riso apposuit
130
se nobis ad pignerandum omnis causam suam legitimo et inlegitimo. et unc brebem scribsi ego
dauferius notarius qui interfui.
+ ego ursu
+ ego iaquintus.
Torna all'inizio