Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.312 » Pag 129 - 130

2.312
129
130

129
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis,
et primo anno eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi eius filii, mense martius
septima indictione. memoratorium factum a nobis constantinus et petrus germani filii iohanni qui
sparanus vocabit, eo quod in sacratissimo salernitano palatio ante subscripti ydoneis hominibus
per bona combenientia tradiderunt nobis mari filio ciceri et amatus nepotem eius filius petri
una pecia de terra in quo pars pastenatum est, et bacuum uno teniente quod habunt in locum felline
finibus salernitanis, in monte qui dicitur betranu, qui modo collexerunt da sassulo, cui preteritis
illut ad pastenandum traditum habuerunt; et est terra ipsa per hec finis et mensuria: de
pede fine ipsorum thio et nepotem et de consortes eorum, sunt exinde passi triginta: de una
parte fine de heredes ursi thio illorum: de super parte a parte de serra fine ipsorum thio
130
et nepotem et indeque passi triginta: de alia pars fine de heredes sellicti, et coniungente in ipsa
priore fine longitudo est in omni loco passos octoaginta et in medium per trabersum sunt passos
triginta ad iusto passum homini mensuratum. hec vero rebus, qualiter superius finis posite
sunt et mensuria ipsa percurrit, tota et inclita cum omnia intro se habentes et cum vice de bia
sua et vice de fontana illorum qui ibique est a supto in eodem loco felline, et vice de bia ad ipsa
aqua mihi tradiderunt. propterea guadia nobis dederunt et mediatorem nobis posuerunt iohannes
filius andree tali ordine, ut amodo et usque nobem anni completi licead nos et nostris heredibus
tota supradicta tradictione tenere ad nostra potestate, et fobeas et omnis nostre utilitati ibidem
facere, et vinea ibi plantare, et omnis fruges et vinum et quicquit annualiter ibidem redierit et
fecerimus amodo et usque completi octo anni, totum nostre sit potestati faciendum exinde quod
voluerimus et nullam nobis exinde tollere querant; et per ipsa guadia hobligaberunt se suosque
filios et heredes defensare nobis et ad nostris heredibus amodo et usque completi ipsi nobem anni
tota supradicta sua tradictione ab omnibus hominibus omnique partibus et non illut vel exinde
nobis tollere aut contraret. ad completi ipsi nobem anni nos et nostris heredibus habeamus in ipsa
terra imfra ipse finis et mensuria vinea facta et lebata et cooperata et de super et de supto
laboratam, sicut locus ipse meruerit ut bene paread laboratam et cultatum et pomis, et plicaret
se illis et eorum heredes et totum per ipse finis et mensuria, seu si extra ipsa mensuria ibique in
ipsa rebus eorum in capite vinea facta habuerimus, totum per medium equaliter inter nos illut
dividamus: illis vel eorum heredes tollant illut medietatem, et nobis et ad nostris heredibus tradant
illut in sortes medietatem cum vice de bia sua et vice de ipsa fontana cum vice de bia sua per
talem firmam scriptionem, ut omni tempore nos et nostris heredibus securiter et firmiter illut
habere possamus, faciendum exinde quod voluerimus, defensatum semper illut nobis nostrisque
heredibus per ipsi thio et nepotes et per illorum filiis et heredes ab omnibus hominibus omnique
partibus, et non illut vel exinde tollere aut contrarent. reditum et palmentum, quod ibi habuerimus,
si ebenerint ipsa sortione nostra, habeamus illut nobis, et si ebenerit in ipsa sors eorum,
licentiam habeamus nos et nostris heredibus illut exinde disturbare et excutere cum omnis
nostra causa que ibi habuerimus et reduceret illut in ipsa nostra sortione sine illorum vel de
eorum heredes aut cuiquam hominibus contrarietate vel requisitione. quod si taliter etc: (Statuta
multa quinquaginta aureorum solidorum constantinianorum)
. et hunc brebem scribsi ego petrus
notarius qui interfui.
+ ego arechisi notarius me subscripsi
+ ego maraldus
+ ego radoaldu
+ ego ioannes.
Torna all'inizio