|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et septimo anno
 domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius octaba indictione. memoratorium
 factum a me landoarius comes filius vone memorie cuidam lamberti, eo quod in sacratissimo
 salernitano palatio ante supscripti nobilibus coniuntus sum cum riso et roderico
 et musandu germani filii quondam maraldi, et madelmi filio quondam iaquinti, et sergius
 atrianense qui bocatur piccecutu filius ursi, et genco filio petri ipsi amboque vice de mulieribus
 sue nomine imperatessa et tucta domina, propter rebus de locum monte de falerzu
 
 qui sunt terris cum castanieta et quertieta et terris cum silbis, que modo mihi tradiderunt
 inclita medietate da aqua de flubio albole in illis partibus de quantum quantoque eorum pertinente
 est ibi abere per unum preceptum et per una cartula, que per illis in eadem presentia
 ostederunt et os relegere fecimus. ipsum preceptum erad continentem, qualiter domnus
 sichenolfus princes per rogum radelghisi marepais concesserad radtelmundi filio rattelghisi
 monte ipso de falerzo et monte ipso de draguneia cum silbis et castanieta et quertieta
 per finis: de una parte fine mare: alia parte fine aqua palambora et saliente per fine
 de capite de ipsa aqua de ipsum monte falerzu: de alia parte fine, sicut descendit per fine
 de medio ipso toru de falerzu et badit per media ipsa serra de ipsum monte super aqua
 ianni et perbadet per fine vestra per media ipsa serra super aqua de flubio albole ... in
 fossatu, et inde pergit per media valle et coniungit in toru de mandrelle et descendit per
 media serra de planellu, et saliente usque serra de calcara et pergente per balle qui dicitur
 vetaminie, et descendente et coniungente in aqua de lempole et descendente in ripe erga
 mare et perdescendit in mare, et inde pergente et coniungente in ipsa acqua palambora
 et saliente in ipsa serra de capite de ipsum monte falerzu; et aliut continevat in ipso preceptum:
 scriptum erad per ragemprando notarium. ipsa cartula erad continentem: in nomine
 domini anno quarto principatus domni nostri ademari, mense martius quinta indictione.
 palumbus filius ractelmundi bindederad gentili filio gentili res sua de dragunege et
 de balle de monte qui dicitur falerzu, pecze tres de castanieta et quertieta et silbis que
 ei erad pertinentes ad palatio et per alia ratione per finis: una pecza de uno latu fine
 media aqua que dicitur palombara: de capite fine toppu de monte ipso falerzu: alia parte
 fine media serra de ipsum monte: alio latu fine acqua ianni; secunda pecza abet finis: de
 capu fine serra de ipsum monte: de alio latu fine aqua de flubio qui dicitur albole: de
 alio latu fine quomodo coniungit ambo ipse aque; tertia peccza: de capite fine serra de
 ipsum monte et perbadet et coniungit in fossatu, et inde exiente per media valle et coniungit
 in toppu de monte qui dicitur mandrella, et descendente per media serra qui dicitur
 de planellu et saliente et coniungit in toru de calcara, et inde descendente per balle
 qui dicitur vetaminea et pergente et coniungente in aqua de lempole et descendente in ripe
 de ipsum monte erga mare: de supter parte fine mare et coniungit in ipso flubio de aqua
 de albole, et aliut continevad: scripta erad ipsa cartula per radoaldo notarium et a testibus
 sufficienter roborata. et, sicut diximus inclita medietate ipsi omnes suprascripti per ipse
 finis, que ipse preceptum et predicta cartula continet, da aqua ipsa de flubio albole in illis
 partibus mihi tradiderunt, securiter ego et meis eredibus inclita ipsa medietatem illut avendum,
 dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod boluerimus, et ipsa alia
 
 medietate siad at potestatem eorum et de eorum eredes, firmissime avendum et faciendum
 omnia quod boluerint. et si aliquando de tota supradicta res illorum aut ad eorum eredes
 comtentio fuerit exurta, faciat scire me vel meis heredibus et in omnibus uniter adque communiter
 inter nos inde coniugamus et causemus cum illi hominibus, qui nobiscum inde causare
 voluerit, et quicquit dationem vel serbitium inde pervenerimus facere, de communiter
 illut faciamus; et si per lex inde perdiderimus, absque colludio nullam restaurationem inter
 nos inde faciamus; et de quantum per lex cum ipsa cartula et cum ipsum preceptum, vel
 cum quale aliam monimen et rationem inde atvincere potuerimus, sicut diximus, da aqua
 de albole in illis partibus, amodo et omni tempore semper exet nostrum et de nostris heredibus
 inclita medietate; et ipsa alia medietatem fiad de ipsi omnes suprascripti et de eorum
 eredes. et si aliquando nobis vel nostris heredibus aut illorum contentio fuerit exurta de ipsa
 res da ipso flubio albole in ista pars, de quantum ipso preceptum et predicta cartula continet,
 similiter de communiter inde causemus; et quicquit dationem et serbitium pervenerimus
 inde faciendum, de communiter illut faciamus: nos et nostris eredibus medietatem, et
 illis et suis eredibus medietatem, et medietatem fiat ipsa rex mea et de meis eredibus, et
 ipsa alia medietas fiat ipsorum et de eorum eredibus, sicut supra dictum est. alia omnes rebus
 quanta quantoque nobis est pertinentem per gradum successionis vel undecumque da albole
 in ista pars, ubi illis securi sum residentes, nullatenus ego vel meis eredibus exinde sortione
 tollere queramus, set omni tempore illis et eorum eredes securo nomine illut aveant sine contrarietate
 mea vel de meis eredibus; et per bona combenientia guadia mihi ipsi omnes suprascripti
 dederunt et mediatorem mihi posuerunt se ipsi; et per eadem guadia obligaberunt se et
 suis eredibus amodo et omni tempore permanendi in supradicto ordine, et non querad eos remobere
 aut contrare. quod si taliter eos mihi meique eredibus adimplere noluerit, et aliquit inde
 contradixerit, et quesierit remobere aut contrare per qualecumque ratione, tunc per ipsa
 guadia obligaberunt se et suis heredibus ad componendum mihi meique eredibus centum
 auri solidos costantinos et omnia suprascripta per imvitis nobis complire, et tacitis inde
 manere. verumtamen, si ad ipsi omnes suprascripti vel ad illorum eredes aliquando tempore
 inter rebus ipsa da ipso flubio albole in ista parte orientis eorum contentio fuerit exurta,
 de quantum quantoque rebus ipsa advincuerit per ipso preceptum et per ipsa cartula,
 omni tempore medietatem exet meum et de meis eredibus, et ipsa alia medietas fiad eorum
 et de eorum eredibus, sicut et illut que da ipso flubio albole in illis partibus tollere devemus,
 sicut supradictum est, per supradicta guadia et obligata pena. et hunc brebem scripsi
 ego alderissi notarius qui interfuit.
 + ego alfanus
 |  |