14 
+ In nomine domini quinto decimo anno principatus domini nostri 
guaimarii filius domini guaimarii gloriosis principibus mense februario prima 
indictione . Ego cortese filius cuidam sellicti de loco . . . . . . . . . . . . . . . ubi 
dicitur illacurti finibus lauri. dum congruum michi fuit bona namque voluntate 
per hanc quoque videlicet chartulam venundedi tibi domini stephani 
venerabili abbati monasterii sancte marie que dicitur da illa spelunca que fundatum 
esse videtur in monte vesubeo. idest duobus petiis de terra rebus mea 
prima petia ubi dicitur ad ipsa . . . . . . . habente fines ab oriente fine de heredibus 
guisi. a meridie est finis monasterii sancti ioannis ab occidente 
namque finis de heredibus senatori. a septemtrione vero fine superscripti vestri 
monasterii pertinente a quodam arechisi filii sillicti. Secunda namque 
petia que dicitur at guzola continente ab occiduo fine via. a meridie fine 
prescripti monasterii pertinente a superscripto arechisi. ab oriente est fine 
dominici filii dominici a septentrione fine . . . . . . gaugi filii birini. Hec vero 
suprascripta rebus qualiter per finis indicatum est totum et integrum illut 
tibi domini stephani venerabili abbati venundedi. et de predicta mea venditione 
nec mihi nec cuicumque alteri nullam exinde reserbabi habendum . . . . . . . . . 
a lagumbardorum partibus dicimus exinde remanere qualibet sortione 
set una cum inferius et superius et cum vice de viis et anditis suis 
cum omnibus suis pertinentiis . . . . . . . . . . illut tibi venundedi habendum et 
possidendum. unde per hanc mea venditione . . . . . . . . confirmanda recepi 
exinde a te suprascripto pretium auri tari boni quatuordecim in omnem 
deliberatonem sicut inter nobis combenit finitaque mea venditione integra 
suprascripta mea venditione vel ut prelegitur habeatis et possideatis et possideatis 
et possideatis tu predicto domino stephano venerabili abbati tuique 
posteriores . . . . . . que prescripti vestri monasterii faciendum exinde omnia 
quod . . . . . . . . . . sine omni contrarietate vel requesitione mea et de meis 
heredibus et sine cujusque contradictione. Ex qua res promisi et guadiam 
tibi iamdicto domino stephani venerabili abbati pro pars iamdicti vestri monasterii 
dedi et medium tibi posui paldoyno filio guisi de suprascripto loco 
cellecurti et . . . . . . iacinti de locum nola et pro ipsa guadia obligabi me et 
15 
meos heredes tibi supradicti domini stephani venerabili abbati eiusque posteris 
in pars iamdicti vestri monasterii hec predicta mea venditione qualiter 
superius legitur ab omibus hominibus ab omnique partibus antistare et 
defendere. Quod si minime illut vobis antistare et defendere poterimus vel 
noluerimus. aut si nos ipsi per qualis ingenio contrare vel remobere quesierimus 
aut si aliqua intentione exinde proposuerimus tunc per bona combenientia 
obligo me et meos heredes tibi tuisque posteris in pars iamdicti vestri 
monasterii coram triginta auri solidos constantinianos et in antea exinde adversus 
vos taciti et contenti maneamus et ut super legitur cuncta vobis 
adimpleamus et hec charta ut super legitur et semper sit firma et stabilis 
permaneat . . . . . . . . . . ioannes clerico et notario scribere rogabimus 
+ ego summus. 
+ ego iacintone.
  |