Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.510 » Pag 278 - 280

5.510
278
280

278
HEC SUNT Nomina et linee Servorum et Villanorum Centum duodecim.
qui inventi sunt cum sergio. proditore. in obsidione Civitatis Capue
kalendas Martii Incarnationis domini Anno Millesimo Nonagesimo Octavo.
Indictione septima. Quos Ego Rogerius Calabrie ac Sicilie per dei voluntatem
Comes. pro miraculo quod deus dignatus est visibiliter michi ostendere
orationibus beati Brunonis ad salutem fidelium christianorum. qui mecum
erant et meam. donavi eidem patri Brunoni eiusque successoribus non solum
ipsos set etiam filios filiorum suorum usque in sempiternum in servos
perpetuos et Villanos cum omnibus bonis eorum mobilibus et stabilibus
habitis et habendis ubique locorum sistentibus cuiuscumque sint artis sive
negotii sive marinarii. quos proditores ex sentencia interfici diversis generibus
suppliciorum dampnaveram. sed ad petitionem dicti patris Brunonis. tunc eis
mortem perniciosam peperci. et ad ecclesiam beate marie de heremo. et
beati prothomartyris Stephani obligavi in perpetuas servitutes et Villanigia.
et inde fieri feci Cyrografum apud Squillacium. cum donatione quam feci
de Monasterio sancti Iacobi de Muntauro. et tenimenti sui. Sed eorum nomina
et linee non habentur in eodem cyrografo. Ad petitionem autem fratris
lanuini prioris ecclesie sancti Stephani in isto privilegio iussi poni in
memoriam sempiternam. Et hec nomina et linee dictorum servorum et Villanorum.
Petrus de mauro. cum duobus filiis. Nicolao et Iohanne. et hic
Iohannes dicitur de spano. Arcudius dimi. cum Nicolao fratre suo. Petrus
de agathi cum cognato suo qui. dicitur de sir uvo. Nicolaus cruruachi
cum filio. Arcudius de lacerana. Peratico miniti. cum sex filiis. Georgius
arpedoni cum filio. Iohannes milus cum Asinio fratre suo. qui de prothopapa
dicitur Nicolaus Menglaviti cum duobus filiis. Leo pelecarius cum fratre
qui dicitur Nicolaus de nichito. Iohannes catastimenos. Calochirius de fantiao.
cum Basilio cognato suo. qui dicitur de Iannathi. Arciudius de cruxi.
Arcudius rufus. Nicolaus de presbytera cum filio et nepote qui dicitur bulgari
Nicolaus peratico. cum fratre. Gregorius maccaronus. cum fratre. qui
dicitur capomalus. Leotta pancallus. Basilius logara. cum tribus filiis.
Iohannes condogorgius sive condoiorgius. cum fratre. Astadius calafati cum
279
cognato qui dicitur de zoccala. Iohannes rogo. cum nepote. qui dicitur
de characopo. Andreas bumo. Basilius burretta cum octo filiis. Nicolaus
de churarini. cum filiis. quorum unus dicitur politi. Iohannes cudichinus.
Theodorus burchiniti. cum tribus filiis. Iohannes ieracari. cum quinque
filiis. Petrus de gurdizi. qui et dicitur grizaniti. cum filio. Basilius claviti.
cum tribus filiis et fratre. Petrus rumagirus. cum Nicolao nepote suo. qui
dicitur pirri. Arcudius lanapachi. cum quatuor filiis et fratre. Astadius
condo. cum filio qui et cacostachi dicitur. Leo caccavari. Petrus de presbitero
gregorio. qui et dicitur morcari. Leotta ffinocontari. Petrus caloalefri.
Leo chardachi. cum duobus filiis. Nicolaus ruscla. Rogerius coxari. Perretta
gallinari. Iohannes obsimachi. cum filio. Iohannes platogeni. et Nicolaus
frater eius. qui et sapirius dicitur. Michael bergerius. Iohannes de
fachiolena. Iohannes cannata. Nicolaus de germa. Petrus de rogerio. Leo
de bachia. Arcudius meropa. Petrus puggia. cum filio. Guilelmus de amato.
Perri gabarretta. Basilius girinu. Leo tuscanus. Andreas muscatus. Leo
charistus. Theodorus carbuferius. Stephanus sichilo. Basilius afi. cum decem
filiis. Michael consilius. Arcudius pilili. qui dicitur de fantino. Iohannes
de martulo. cum cognato suo. qui dicitur zaro gagistru. Iohannes gairrune
cum filio. Costa andronicus cum fratre qui dicitur de arcontissa. Leo politiano.
cum Theodoro fratre. Peregrino mandila. cum nepote suo. qui dicitur
de pancratio. Gregorius tornatoras. Theodorus placida cum Leone de
anchi privigno suo. Iohannes de malatera. Peregrinus curillanus. cum fratre.
Petrus de camberna. cum duobus filiis. Petrus sculinibri cum fratre qui dicitur
de artho. Basilius gunnari cum tribus filiis. Leo nicoletta cum nepote. qui
dicitur de fraxitana. Peregrinus gaidarofaga. leo de columba. cum fratre
qui dicitur capistanus. Iohannes ectisti. Leo clerico. cum octo filiis. Petrus
filodermu. Pancallus de presbitero arcudio. qui dicitur de argiro. Leo spathea
cum nepote. qui dicitur zoccala. Basilius tefilattu. Petrus baranus.
Anastasius archimandriti. qui et gurruffus dicitur. Basilius macri. Notarius
Sergius Lellia. qui et scutelli dicitur. Costa condo. Petrus de papa costa.
cum nepote qui dicitur machoruffi. Nicolaus de crisoleo. Gregorius milissachi.
Theodorus terachitanus. Petrus vomu. Basilius copsampeli. Thefilus
grassus. cum quatuor filiis. Iohannes triflo. Nicolaus de papaleone qui dicitur
castisanus. vel castrisanus. Leo de fistilla. Michael de asimi. Basilius condacari
280
cum filio. Arcudius de prodraco. Iohannes chimmachi. Cristodolus aspromallus.
Costa de melica. Petrus pulichi. Nicolaus calomenos. Arcudius pirro. Nicolaus
copsodastri. Leo de bavusa. Calocharius de cambo. Basilius musara cum nepote.
qui dicitur agracta. et Leo cassina cum filio. Hec sunt centum duodecim linee
servorum et Villanorum quos dedi patri Brunoni. et successoribus eius.
cum omnibus bonis eorum ubicumque sint. in perpetuum. et habitent ubicumque.
Et hii fuerunt quasi omnes de tenimento Squillacii et Suberati.
Hoc privilegium scriptum est quarto Iunii mensis. in Cappella sancti martini.
que sita est in medio Civitatis Mileti. infirmo existente domino meo
Comite. per manus mei fulconis Cappellani dicti domini Comitis et recitatum
in Camera ubi idem dominus meus Comes infirmus iacebat. Presente
domina mea Adelaide comitissa. et concedente Malgerio domini Comitis
filio. Presentibus Petro de Moritonio. Roberto de layna. Toraldo carbonello.
Raynaldo de climpcam. Uberto de solona. Incarnationis domini nostri Ihesu
Christi. Anno Millesimo Centesimo secundo Indictione decima. Ammen.
+ ROGERIUS COMES.
+ Adelais comitissa.
+ Malgerius filius. comitis Rogeri.
+ Petrus de Moritonio.
+ Robertus de layna.
+ Toraldus carbonellus.
+ Raynaldus de climpcam.
+ Ubertus de solona.
+ Ego fulco domini Comitis Rogeri Cappellanus de mandato eius hoc
privilegium scripsi. et me subscripsi.
Torna all'inizio