|
143
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis martius
sexta indictione. Ego Petrus filius quondam Iaquinto et
Rendene relicta eidem Iaquinto qui sumus mater et filius
clarificamus nos habere rebus a iamdicto Iaquinto, ego mulier
per meum ascriptum morgincaput a predicto viri
meo; et congruum nobis est mater et filio per licentiam
Maurus viscomes et coram Petrus minissterialis et aliorum
bonorum hominum venumdare exinde in ipsa Camilla,
quod est coniuncto cum rebus Sancti Archangeli, tibi Petrus
abbas eidem monasterio per as finis et mensura: sicut salit
144
ipso rio et feret in ipsa bia et fine ipso monasterio sunt
passus sexa[ginta et du]o et abiente fine ipso monasterio
et ipsa via usque in ips[um mona]sterium est absque mensura,
et iterum descendit per[...] contra ipsa casa de Maria
monaca et habiente in ipso rio priore fine, igitur est sine
mensura et quod me[nsuratum est] ad iusto passu. infra as
autem finis venumdamus tibi domno Petrus abbas, una
tecum adesset Landus advocator eidem monasterio, de oc[to
sortionibus] una, quam et tradimus tibi et ad pars ipsum
monasterium ipsum vineale inter iste finis. in ea videlicet ratione
ut, si venerit ipse Amatus cognatus meus et voluerit
tollere sua sortione sine ipso vineale, recipiat illud infra iste
finis et, si tantum est ut noluerit recipere nisi de ipsum surtum,
tunc detur coniunctus de tale vinea per estimum qualis
ipsa vinea surta paruerit et sic exinde recipiat exinde ipsa
sortione sua. et ante hos annos abuimus venumdatum inter
iste finis ad pars ipsum monasterium rebus, sicut ipsa cartula
vestra per passi continet, abeatis illud in vestra proprietate
et ipsum meum cognatus recipiat illud in alia pars ubi
voluerit. interea nos iamdicti mater et filius cum advocator
et mundoald de me mulier venumdedimus per licentiam
eidem senioribus et tribus proximi mei parentibus integra
scripta sortione mea cum predicto vineale cum omnia infra
se habentibus et vice de viis, ut tu iamdictus domno
abbas et pars ipsum monasterium illud abeatis et possideatis
et omnia exinde faciatis que volueritis. et pro firmam stavilitate
nos iamdicti mater et filius recepimus a te predicto abbas
auri tari septem in omni deliveratione. de qua per combenientia
nos iamdicti mater et filio uniter cum ipso advocatori
nostro gudiam vobis domno abbas et advocator
eidem monasterii dedimus et fideiussorem vobis posuimus
Abalsamus filius quondam Ursus de Camilla, et per ipsam
gudiam obligamus nos iamdicti mater et filio et nostris
heredibus semper defensandum scripta nostra venumdatione
sicut de super recitabimus da omnes homines et, quando
145
pars ipsum monasterium voluerit exinde esse defensores, licentiam
abeatis tu eidem abbas tuosque posteros exinde causare
et finem facere cum omni monimine quas inde abueritis.
quod si taliter omnia n[os iamdicti] mater et filius et nostris
heredibus tibi eidem Petrus abbas tuosque posteros et ad pars
ipsum monasterium non adimple[verimus vel] aliquit exinde
minuare vel remobere voluerimus per nos vel per summissas
nostras, per ipsam gudiam obligamus nos ei[dem m]ater et
filio et nostris heredibus ad componendum cum ipsa nostra
apposita persona tibi iamdicto domno Petrus abbas tuosque
posteros et ad pars ipsum monasterium et cui scriptum
istum pro vice et pars ipsum monasterium in manus paruerit
viginti solidi aurei costantini et que supra legitur firmiter permaneat.
Et taliter scribsi ego Landus presbiter et notarius et
interfui. S.
+ Signum manum Urso filius quondam Citro.
+ Ego Achinu presbiter.
| |