Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.327 » Pag 150 - 152

2.327
150
152

150
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis
et secundo anno principatus eius salerni, et sexto anno principatus domni paldolfi filii
151
eius, mense magius octaba indictione. Memoratorium factu a me manni filio bocci de muntoru,
Eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit mihi domnus martinus venerabilis
presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum eo truppoaldus castaldeus qui
est advocator et unum de dominiis ipsius ecclesie, terra vacua ipsius ecclesie et cum aliquantis
arvoribus vitatis et aliquante abellane et nuci de eodem loco muntoru, ubi dicitur preturu finibus
rotense per hec finis et mensurie. De una parte fine bia, est inde passos decem et nobem.
De alia parte fine ursi filii romani, sicut limite discernit, sunt inde passos octoaginta octo.
De alia parte fine predicte ecclesie, et sunt exinde passos triginta duo. De alia parte fine mea
que supra manni et de consortes meos, sicut limite discernit, sunt exinde passi nonaginta unum
ad iusto passum omini. per ipse finis et mensurie inclitum illut nobis tradidit tali tinore, ut amodo
et usque decem anni completi totum cum omnia intro se abentibus sint ad potestate nostra
et de nostris heredibus omnes nostra utilitatem ibidem faciendum, et ipsi arvoribus vitatis qui
ibidem sunt, laboremus et cultemus sicut meruerit; et quantum vinum inde exierit et abellane
et nuci inde collexerimus, medietatem demus illut ad pars ipsius ecclesie et medietatem nobis
abeamus, et de quod ibidem seminaberimus, demus inde terraticum secundum consuetudinem
de ipso loco. ad completi ipsi decem anni nos autem vel nostris eredibus abeamus in tota ipsa
terra per supradicta mensuria pastenatum et factum arbustum, sicut locus ipse meruerit ut bene
pareat factum. et da ipsi decem anni in antea omni tempore, dum ego et meis eredibus
voluerimus illut tenere, nostre sint potestati eos tenendum et fobee et omnes nostre utilitatis
ibidem faciendum, et totum ipso arbusto qui ibi modo est, et quod fecerimus, sicut supradictum
est, annualiter laboremus et cultemus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut bene
pareat laboratum, et salbum faciamus, et temporibus suis illut vindemiemus, sicut meruerit, et
abellane et nuci et poma que ibidem fuerit, colligamus et seccemus, et faciamus scire pars ipsius
ecclesie, ut dirigat ibidem missum suum; et quantum vinum inde exierit et poma et nuci et abellane
collexerimus, dividamus illut ibique in tertiam partem: pars ipsius ecclesie tollat inde una
sorte et nos due, et de tertiam partem quod in ipsa rebus fuerit seminatum, demus terraticum ad
pars ipsius ecclesie secundum consuetudo, et adsignare nobis organeum, ubi reponamus ipsa eorum
sortione de ipso vinum et abellane et nuci, et nos ipso organeum conciemus sicut meruerit,
et ipsa eorum sortione ibidem reponamus in casa nostra in ipsa organea et salvum illut faciamus,
dum illut inde tollat absque de generatione et igne, et missum ipsius ecclesie qui ibidem
venerit pro recipiendum ipsa sua sortione, dum inde ibidem fuerit, nos ei demus manducare et bivere,
et refectionem ei faciamus, secundum nostram possibilitatem et ei fuerit mensura. et a quo
da ipsi decem anni in antea non voluerimus in supradicto hordine rebus ipsa tenere, tunc inclita
rebus ipsa, qualis illis diebus fuerit laborata, revertas in ipsa ecclesia, et nos nulla sortionem
152
inde tollere queramus. et si nos vel nostris eredibus de ac terra salernitana exierimus
aliubi abitandum, similiter rebus ipsa rebertas in ipsa ecclesia; et si infra quattuor anni
reversi fuerimus ad abitandum in ac terra salernitana, potestatem abeamus rebus ipsa recolligere
et ad nostra potestate abere per supradicto ordine, dum voluerimus. et obligavit etc. (Formula
consueta. Compensatio definita fuit per triginta aureos solidos constantinianos, interposito
mediatore Ioanne filio Fasani).
Et hunc brebem scripsi ego Iaquintus notarius qui interfui.
+ ego qui supra martinus presbiter et abba
+ ego qui supra truppoald
+ ego petrus.
Torna all'inizio