Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1369 » Pag 278 - 279

8.1369
278
279

278
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense ianuario, secunda indictione. Ante me siconem comitem et iudicem vivus qui fuit
castaldus filius quondam petri coniunctus est cum iohanne atrianensi qui dicitur boccapiczola
filio quondam iohannis. Et ipse vivus clarificabit se habere integram unam peciam de terra
cum insiteto foris hac a deo conserbatam salernitana civitate in loco transbonea, ubi alle bene
dicitur, quam dixit esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte septemtrionis
recte mensurati passi sexaginta septem. A parte orientis finis medium vallonem et passi
viginti nobem. A parte meridiei finis ipsius iohannis et passi quadraginta nobem. A parte occidentis
finis terram cum insiteto, de qua sibi ipse vivus tertiam partem clarificavit pertinere,
et passi triginta unum. Et ipsam terram, de qua, sicut dictum est, ipsam tertiam partem clarificavit
sibi pertinere, dixit ipse vivus totam esse per fines et mensuras suprascripto passu
mensuratas. A parte occidentis finis, sicut termini fixi sunt, et recte mensurati passi triginta.
A parte septentrionis passi tredecim. A parte orientis finis suprascriptam peciam de terra cum
insiteto et passi alii triginta unum. A parte meridiei passi viginti nobem. Et sicut ipsi vivo
congruum fuit sua voluntate per hanc cartulam venumdedit ipsi iohanni integram suprascriptam
279
priorem peciam de terra per iamdictas fines et mensuras et integram ipsam tertiam partem
de predicta posteriore terra per iamdictas fines et mensuras, quod sibi ipse vivus, sicut suprascriptum
est, clarificabit pertinere cum omnibus que intra illud sunt cunctisque eius pertinentiis
et cum vice de viis suis. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius iohannis et heredum eius.
Et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. Et propter confirmationem huius
venditionis ipse vivus suscepit ab ipso iohanne statutum pretium auri tarenos centum quadraginta
in omni deliveratione. Et per convenientiam ipse vivus guadiam ipsi iohanni dedit et
fideiussorem ei posuit ademarium filium quondam madelmi. Et per ipsam guadiam obligavit
se et suos heredes semper defendere ipsi iohanni et illius heredibus integrum illud quod ei
sicut suprascriptum est, venumdedit, ab omnibus hominibus. Et tribuit ei licentiam ut quando
ipse iohannes et eius heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius
scriptum est, ipse vivus et eius heredes ipsi iohanni et illius heredibus non adimpleverint et
suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes componere ipsi iohanni et illius heredibus octuaginta auri solidos
constantinos, et sicut superius scriptum est, adimplere. quod autem superius disturbatum est,
legitus boccapiczola. Verumtamen hoc memorari facio, quoniam suprascripta terra, de qua ipse
vivus eidem iohanni predictam tertiam partem sicut superius legitur, vendidit, coniuncta est
a parte occidentis ad res ipsius vivi. Et taliter te ademarium notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra sico comes et iudex.
Torna all'inizio