Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.109 » Pag 264 - 265

10.109
264
265

264
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense ianuario concurrente
indictione secunda. Ante me Siconem iudicem Gemma filia
quondam Mansonis Atrianemsis, quæ est uxor Mansonis filii quondam
Constantini Atrianensis qui cognominatus est Caccavellus, sicut
ei congruum fuit, sponte per convenientiam, per hanc cartulam
vendidit Rottelferio sacerdoti et monaco pro parte monastterii
Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod constructum est foris hac civitate
in loco Metiliano, cui domnus Petrus venerabilis abbas preest,
integram medietatem quam sibi pertinere dixit de toto et integro
quantum suprascripto genitori et genitrici suæ quolibet modo habere pertinuit
in toto loco quod Terisinum dicitur Lucanis finibus, cum omnibus
quæ intra ipsam medietatem sunt cunctisque eius pertinentiis et cum
vice de viis suis. ea ratione ut integra ipsa venditio semper sit in potestate
suprascripti domni abbatis et successorum eius et partis
ipsius monastterii, et ipse domnus abbas et successores eius et pars
ipsius monastterii licentiam habeant de ea facere quod voluerint. et
propter confirmationem huius venditionis ipsa Gemma suscepit
ab ipso Rottelferio monacho pro parte suprascripti monastterii statutum
pretium tarenos bonos presentis Amalfitanæ monetæ octoginta
in omni deliberatione. et per convenientiam suprascripta Gemma
secundum legem et Romanorum consuetudinem guadiam ipsi Rottelferio
pro parte suprascripti monastteri dedit et ei fideiussorem
265
posuit Mansonem Atrianensem filium quondam Iohannis
Ingeniosi, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
semper defendere ipsi domno abbati eiusque successoribus et
parti ipsius monastterii integrum illud quod sicut suprascriptum est
vendidit ab omnibus hominibus et licentiam ipsa Gemma tribuit
ut, quotiens ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius
monastterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsa Gemma
et eius heredes ipsi domno abbati eiusque successoribus et
parti ipsius monastterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati
eiusque successoribus et parti ipsius monastterii quinquaginta
auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
suprascripta vero fecit ipse Rottelferius per licentiam suprascripti
domni abbatis sub cuius potestate in iamdicto monastterio
deget, et ipsa Gemma omnia suprascripta fecit secundum
legem et consuetudinem Romanorum. et prefatus Manso maritus
ipsius Gemmæ per convenientiam obligavit se et suos heredes,
si suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
componere ipsi domno abbati eiusque successoribus
et parti ipsius monastterii quinquaginta auri solidos constantinatos
et suprascripta semper firma permanerent. Et taliter tibi Grimoaldo
notario qui interfuisti scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
Torna all'inizio