Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.78 » Pag 101 - 102

1.78
101
102

101
+ In nomine domini dei salbatori Ihesu cristi viCesimo sexto anno Inperii domno luduvvico
Inperator augustus, mense Iunius septima indictione. Ideoque ego magenandus filius quondam
ilderiCi, que sunt Commanentem in misscanu finibus rotense, vona etenim mea volumtatem venumdedit,
tibi domno waiferio prinCipis, hoc est terra Cum Castanietum et insitetum quem abeo in
supradicto locum ubi propio ad ententia vocatur, quem ego hemtum abeo da wiselperga filia
rodenandi et regemprando vir eius; que abet finis de uno latu et uno capite fine tuaque domni
waiferi, et de alio latu fine ademari et audefusi germani sicut termiti ficti sunt, et de alio capite
fine de heredes Ropprandi et perexientem in fine de heredes pergoaldi et sancte marie sicut termiti
ficti sunt; clauso isto per desingnate finis totum in integrum, cum inferiis superiusque suis
et bice de bia sua, tivi qui supra domni waiferii vindedimus possidendum, unde nobis qui supra
vinditoris neque ad nullum hominem exinde reserbavit portionem, sed totum tivi qui supra vindimus;
unde a presentis reCepimus pro hoc vindictionem aba vualpertus bassallo vester, in persona
tuaque domno waiferio, sex trimissi ex dinari ana sidecim dinarios per trimisse finitum
est eam vero rationem, ut amodo et semper abeatis et possideatis ista nostra vindictionem tam
vos qui supra domno waiferio et vestris heredibus. de quibus obligamus nos qui supra magenandus
vinditor et meusque colligo heredes tivi qui supra domno waiferio et ad vestris heredibus ut
ista nostra vindictionem nos vobis ab omnibus hominibus inamtestare et defensare promittimus.
quid si menime potuerimus, vel si nos ipse forsitans pro quolivet modis removere aut retornare
quesierimus, ante omnia questio nostra sid bacuum et inanis et duplum suprascriptum pretium
nos vobis Componere promittimus, et de quod aput vos fuerit remelioratum, subb estimationem
pretii restituamus vobis, de colludio vobis legibus iuremus per dei misteria. quod vero tenore
sicut te teodericus notarius scribere rogavi. Actum salerno.
102
+ ego qui supra maienando me subscripsi
+ ego sichardus me subscripsi
+ ego petrus teste sum
+ ego rodelgrimus me subscripsi
+ ego rodelgardus filius rodelgrimi teste sum
+ ego kaidelradus teste sum
+ ego trasenandus filius trasenandi me subscripsi
+ ego grimoaldu teste sum.
Torna all'inizio