Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.844 » Pag 215 - 217

5.844
215
217

215
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari filii quondam
domni guaimari glorioso principe, mense aprelis, quintadecima indictione. Memoratorium
factum a nobis lando filio idem landoni bassi, et nucerino filio eius, et maraldus
filius quondam iohanni bassi, et petrus et bassum germani filii quondam nucerini, qui fuit
germanus maraldi, eo quod ante subscripti testes per vona comvenientia tradidimus nicola
grecus, qui est abitator in locu nucerie et filius quondam constantino grecus, una
pecia de terra nostra quod nos suprascripti in communiter abemus ad pede de turre rubta
mezana, et est ipsa terra per hec finis et mensurie: de pede ab ocidente fine bia qui est
de pede da ipsa turre, inde sunt passi sex: a pars meridie fine litti, inde sunt passi
alii sex: a pars orientis fine nostra, inde sunt passi quadtuor: a pars septemtrionis fine
216
litti, indeque sunt passi decem et revolbentem per ipsa fine nostra et litti qui est a pars occidentis,
sunt inde passi sex et medium, iterum salientem a pars septemtrionis fine bia,
sunt inde passi quindecim: a pars orientis fine de ominibus de angre, sunt inde passi sex
minus guvito unum, iterum descendentem a pars meridie fine ipsius litti et de consortibus
nostris, sunt inde passi usque ad ipsa revolta quindecim, totum ad iusto passum omini
est mensuratum. hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie cum omnia intro se abentibus
omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua inclitum illut nos toti suprascripti
unianimiter ipsius nicola tradidimus in talim ordine, ut amodo et semper omni
tempore, natos nascentes, a sua et de suis heredibus sint potestate eos tenendum et dominandum,
et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant, et ibidem residere et
avitare, et plantaret illut ibidem et pastenaret poma et celsa sic itaque, ut completi amodo
et usque quindecim anni abeant illis vel illorum heredibus in tota ipsa rebus per supradicte
mensurie poma et celsa bona pastenata, sicut de tantos annos locus ipse meruerit,
et quanta poma et celsa inde tollere vel abere potuerint amodo usque ipsi quindecim
anni completi, totum illut sibi abeant et nullam inde nobis vel ad nostris heredibus inde
deant. preter de quod amodo et omni tempore ibidem seminaverint, deant illut inde nobis
terraticum secundum consuetudine de ipsum locum, et da ipsi quindecim anni in antea
omni tempore quanta poma inde exierit et folia de celsa illut vel illorum heredibus suo
tempore colligere, et dibidamus ibique intus ipsa rebus tota ipsa fructifera per medietate:
nos et nostris eredibus tollamus inde medietatem, et ipsa medietate nostra sic illut dividamus
per ratione, ego qui supra lando et nucerino tollamus inde medietatem, et ego
maraldus cum ipsi nepotibus meis alia medietatem, et ipse nicola grecus vel illorum heredibus
tollant inde inclita medietate; et da ipsi quindecim anni in antea qualecumque
tempore illut vel illorum heredibus ipsa nostra traditione tenere et lavorare noluerint
aut non potuerint, liceat illut inde exire et tollere inde omnis causa sua movilia et
dixturbare inde casa et retdita, quod illis diebus ibidem abuerint, et portaret illis ubi voluerint,
asque omnis contrarietate nostra et de nostris heredibus, et tota ipsa rebus redeant
ad nostra potestate: et si de anc terra salernitana exierint pro aliiubi ad avitandum,
aut si tale fecerint culpa, unde ad palatium cecidere debuerint, inclita ipsa rebus redeant
ad nostra potestate; et si infra tribus anni ic redierint ad abitandum, vel si de ipsa culpa
liberati fuerint, inclita ipsa rebus redeant ad illorum potestatem per iamdicto ordine:
tantum si illut lavoratum inbenerint, licead illut qui eos lavoraverint, ipsu frudium de
ipsu anno inde recolligere. unde in eodem ordine per vona combenientia guadia nobis
ipse nicola dedit, et mediatore nobis posuit leo grecus abitator in nucerie; et per ipsa guadia
217
obligavit se et suis heredibus, ut si taliter omnia superscripta noluerint adimplere, vel
aliquit exinde contradixerit, per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus ad componendum
nobis nostrisque heredibus biginti auri solidi constantini et omnia superscripta per
iamdicto ordine illut nobis compliret amodo et semper omni tempore, usque dum illut tenuerit,
nos illorum defensemus da omnes omines omnique partibus. et unc brebem scripsi
ego iohannes notarius qui interfuit. verumtamen oc recordamus nos qui supra germani
de omnia superscripta quod tradidimus una cum ……. et abocatoribus nostris fecimus.
quod subiunsit ego superius dictus iohannes notarius.
+ Ego guandelferi
+ Ego ademari.
Torna all'inizio