|
224
+ In nomine Domini. Tertiodecimo anno principatus domni nostri Gisolfi,
mense magius, septima indictione. Ideoque ego Citrus presbiter filius
quondam Iaquinti, de locum Sancta Hagathe finibus Rotense, sicut michi congruum
est vona mea boluntate, heo quod ante presentia Gari iudici et alii testes,
per anc cartulam donavimus atque ad semper abendum confirmabimus tibi
226
Falconi, filio idem Falconi monachi, tota et inclita una pecia de terra cum castanietum
de rebus mea, quod abeo in predictum locum Sancta Hagathe subtus
ipsa gripta qui est per ec finis: da omnique partibus fine tuaque Falconi
et de germanis et de aliis consortibus tuis, et vero iamdicta pecia de terra
cum castanietum, sicut diximus, et cum omnia intro se abentibus, omnibusque
suis pertinentiis totum a funditus illut tibi predicto Falconi donavimus et confirmavimus.
Unde nec michi qui supra iamdicti Citri presbiteri neque a nullus
quemquam ominibus nichil exinde reserbavimus, aut dicimus remanere portionem,
set, sicut diximus, totum a funditus illut tibi donavimus et confirmavimus
ad securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis eredibus illut abendum,
dominandum, possidendum, omnia inde vel exinde faciendum que tibi
tuisque eredibus placuerit, absque omni mea et de meis eredibus aut de cuique
ominibus contrarietate vel requisitionem. Et pro confirmandam et staviliscendam
hanc mea donatione launegilt a te hexinde recepimus secundum legem
cammisso unum, sicut inter nos combenit in omnes deliverationem, finitoque
vero anc mea donationem, de qua per bona combenientia guadiam tibi
predicto Falconi dedit et mediatorem tibi posuit nosmedipsum; et per ipsa
guadia obligo me het meis eredibus omni tempore antistandum et defensandum
tibi tuique eredibus suprascripta rebus me donationem da omnes omines
omnique partibus. Si autem, sicut dictum est, semper taliter illut tibi tuique
eredibus non defensaverimus, vel si nos nostrisque eredibus quomodocumque
per qualecumque inventa rationem illut tibi tuique eredibus tollere aut
contrare seu remobere quesierimus, ideo ante omnia questio et causatio nostra
et de nostri eredibus aput nos et de nostris eredibus tacita et bacua sint.
De colludio autem, si a bos pulsati fuerimus, ad Dei sancta evangelia, secundum
legem nos vobis satisfaciamus, sicut in edicti capitulo et lex Langobardorum
de donum et subsceptum launegilt continet; et insuper obligo me het meis
eredibus per supradictam guadiam componere tibi tuique eredibus, vel cui cartula
ista vice vestra in manu paruerit. viginti auri solidos constantinatos. Et
in antea exinde taciti et bacui maneamus, et omnia suprascripta per invitis
vobis adinpleamus et defensemus per supradictam guadiam et pena obligata.
Ideo et quale tempore per vos ipsis inde volueritis exet autori vel defensori
licentiam et potestatem abeatis cum ista cartula et cum quale alia monimina
et rationem quod inde abere potueritis in omnibus exinde causate et omnes legem
het iustitiam exinde agite het facite, sicut vultis. Nam quando nos vel
227
nostris eredibus exinde quesieritis abere autori vel defensori, nos autem et
nostris eredibus illut vobis vestrisque eredibus defensemus per supradictam
guadiam et pena obligata. Quod scribsi ego Petrus clericus het notarius, qui
interfuit.
+ Ego qui supra Gari.
+ Ego Romoaldo clericus.
| |