Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.69 » Pag 90 - 91

1.69
90
91

90
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi regnante domnus ludovvicus imperator augusto
anno bicesimo secundo eius imperii, mense decembrio quarta indictione. ideoque nos, hi sumus
lupus et lampertus seu et walpertus germani filii voniperti, quam et ego adelprando filius ragimperti,
91
et iohannes filius lupi, et frampertus filius petri, seu et ego lopelghari una cum largieta
predicti lupi genitori meo unianimiter per hunc scriptum repromittimus vobis, hi sunt
lupini filio marini seu et bonici filio cunari de ipsa terra nostra qui est campense, quas abemus
in stabi ubi propriu troccle vocatur, ut damodo et usque ad tredecim annos spletos liceas vos ipso
laborare et frugiare: abet finis ipsa terra de uno latu fine terra sancte marie de nocera, de uno
capu fine terra de heredes ragimperti et adelberti, de alio latu fine de heredes adelperti, de alio
capu fine bia publica. infra has autem finis in integrum ipso vobis ad frugiandum dedimus, ut fruges,
qui ibidem dederit deus, in integrum vestre sit potestate faciendi quod volueritis pro ipsi
quattuordecim tremissi de principes de moneta domni arichis, quod da vos accepimus. unde wadia
vobis dedimus et mediatorem vobis posuimus erchenpertus filius ermeperti, eo tinore, ut si ante
tredecim annos completi ipsa suprascripta terra de vestra potestate tullerimus, aut fruges ipsos
vobis contraberimus, aut post spletos tredecim annos noluerimus vobis dare aurum tremissi
septe de principes de suprascripta moneta, aut si alia moneta ebenerit que per ratione
andaberit, placitamus, ut quinquaginta benebentanos solidos nos aut nostros heredes vobis aut
ad vestros heredes componere spondimus. nam si quiscumque homo exurserit, qui vos aut nos
per beracem legem adbicerit, unde ausi fuerimus cum parentes nostros vobis iurare, quod nostro
culludio non sit nisi ipsa suprascripta terra vobis defensare non potemus, reddamus vobis de
ipsi suprascripti tremissi, per ratione amplius exinde culpabilis non siamus, et hunc scriptum
ut supra sit firmum. et te liuspertus notarius scriberis rogabimus.
+ ego qui supra lupu me subscripsi
+ ego qui supra iohanne me subscripsi
+ ego petrus teste subscripsi
+ ego wiselgari teste subscripsi
+ ego truppoaldus teste subscripsi
+ ego richardu teste subscripsi
+ ego roffreda teste subscripsi
+ ego qualaitio clerico teste subscripsi
+ ego andrea filio lupi teste subscripsi.
Torna all'inizio