Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.15 » Pag 59 - 61

9.15
59
61

59
+ In nomine Domini. Vicesimo [quinto anno pri]ncipatus
domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense
aprili quarta indictione. Ante me Petrum iudicem Risus filius
quondam Iaquinti, qui fuit habitator de loco Correiano et
Aloara uxor eius filia quondam Petri de loco Pastorano,
pro amore omnipotentis Dei et salute animarum suarum, sicut
eis congruum fuit, bona eorum voluntate, per hanc cartulam
offeruerunt in eclesia que constructa est intra hanc Salernitanam
civitatem supter et secus plateam que ducit ad portam
que Rotensis dicitur ad honorem sancte Sofie, in qua domnus
Muscatus venerabilis abbas prehordinatus est, integras
omnes res stabiles quas ipsis Riso et Aloare viro et uxori
quomodocumque fuerunt et sunt pertinentes in ipso loco
Correiano et per fines et vocavula et pertinentias ipsius
loci in montibus et in planis, cum omnibus que intra eas sunt
cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis suis et
cum omnibus muniminibus ex eo continentibus. ea ratione
ut semper sit in potestate ipsius abbatis et successorum
eius et partis ipsius eclesie, et liceat illum et successores eius
et partem predicte eclesie de eo facere quod voluerint. et
per convenientiam ipsi Risus et Aloara cum voluntate ipsius
60
Risi viri sui, cum qua omnia que in hac cartula scripta et
scribenda sunt fecit, guadiam ipsi abbati dederunt et fideiussores
ei posuerunt se ipsos, et per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi abbati et successoribus
eius et parti ipsius eclesie integrum illud quod in
ipsa eclesia sicut suprascriptum est offeruerunt ab omnibus
hominibus, et tribuerunt licentiam ut, quando ipse abbas et
successores eius et pars iamdicte eclesie voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum
omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et
si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor et illorum heredes
ipsi abbati et successoribus eius et parti ipsius eclesie
non adimpleberint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam et
convenientiam, dum idonei homines interessent, obligaverunt
se et suos heredes componere ipsi abbati et successoribus
eius et parti ipsius eclesie centum auri solidos constantinatos.
tantum dum ambo ipsi vir et uxor vel unus ex eis
vixerint, integram ipsam offertionem usufruendi nomine teneant
et de usufructu quod de ea exierit faciat quod voluerit;
ad obitum vero ipsorum viri et uxoris, si filium vel filiam
ex eadem coniunctione remanserit, integras duas partes ex
ipsa offertione sit in potestate ipsius filii vel filie eorum
qui ex eadem coniunctione remanserit et heredum eius, ad
habendum et faciendum ex eis quod voluerint. verumtamen
hoc memoramus ut, si filius vel filia ex ipsa coniunctione
ut suprascriptum est remanserit, non habeant ipsas duas partes
ex ipsa offertione sicut suprascriptum est, sed integras
ipsas res stabiles quas ut suprascriptum est offeruerunt ipse filius
aut filia eorum qui post eorum obitum ex ipsa coniunctione
remanserit et ex eis legitime descendentibus ad laborandum
teneant et eas laborent sicut meruerit, et de frudiis
quibus ex eis exierit integram tertiam partem ipsius ecclesie
partis tribuant et relique due partes sibi habeant et
faciant quod voluerint. et ipsi vir et uxor sua potestate reserbaberunt
inclitam peciam de eodem loco ubi dicitur ad
Dardani, que ab oriente ad cabam coniuncta est, in hoc
61
hordine ut, si quolibet tempore illam vel ex ea vendiderint,
tunc de eo quod ex eo tulerint medietatem dent parti ipsius
eclesie et medietatem sibi habeant et faciant ex eo quod
voluerint, nam non liceat eos illam vel ex ea alio modo alienare
nisi per venditionem; et si eam non vendiderint ut suprascriptum
est, post obitum eorum sit in potestate partis
ipsius eclesie in omni hordine et tenore sicut et ipsis aliis
rebus, sic tamen ut cum eam vendiderint, tollant de ea pretium
quantum melius potuerint et medietatem de eo parti
ipsius eclesie tribuant et medietatem aliam sibi habeant. et
duas cartulas unius tenoris, hanc quam ipsi vir et uxor retinent
et aliam pars ipsius eclesie te Romoaldum notarium
scribere precepi, addens illud quod superius inter virgulos
scriptum est quoniam legitur que ab oriente ad cabam
coniuncta est. S. verumtamen hoc memoramus
quoniam de suprascripta offertione ipsi vir et uxor exceptuaberunt
integram terram cum castaneto ubi Capaczana dicitur,
quam vendiderunt Petro qui dicitur de Mira, ad habendum
eam et faciendum ex ea ille et eius heredes quod voluerint.
Et hoc te ipsum Romoaldum notarium subiungere
precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio