Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A18 » Pag 180 - 181

6.A18
180
181

+ In nomine domini nostri ihesu christi dei aeterni. Anno ab incarnatione
eius millesimo centesimo decimo: Tertio decimo kalendas martii
inditione tertia. Regnante in sicilia et calabria rogerio filio rogerii comitis
contigit ut statim post electionem petri squillacensis episcopi. cum in
capella messane ad ipsam electionem convenissent barones quorum nomina
inferius legentur. adalasia comitissa siciliae et calabriae. et prefatus. comes
rogerius filius eius in consilium ipsorum baronum episcoporum videlicet
ansgerii catinensis et arnaldi palecastrensis. et roberti borelli. et gosberti
delicia. et Willelmi de altavilla et aliorum multorum. per librum traditum
predicto petro electo donarunt. et omni modo transtulerunt in proprietatem
et perpetuum dominium ipsius aecclesiae squillacensis. aecclesiam
sanctae mariae de rochella cum omnibus pertinentiis suis terris cultis et
181
incultis nemoribus et villanis. sicut ieronimus qui abbas fuit ipsius aecclesiae
ante obitum tenuit una die et una nocte. et sicut comes rogerius eadem
omnia ipsi abbati donavit: In testimonio ergo huius donationis et auctoritate
conscribimus dictos episcopos ansgerium catinensem et arnaldum
palecastrensem et prenominatos tres barones robertum borellum. gosbertum
delicia. Willelmus de altavilla. Optimum preterea ducimus cristoforum
admiralium. et bonum notarium eidem testimonio assignare. Predicte
donationi interfuerunt aetiam tancredus de siracusia. et goffridus de
ragusia. et robertus avenellus. et radulfus debelvaco. Preter haec aetiam
dignum nobis visum est scribere quod iam dicti duo episcopi sub terrore et
pena anathematis confirmarunt eam excommunicantes et maledicentes omnem
illam personam quecumque hanc donationem ledere aut contra eam
venire temptaverit
+ Signum manus comitissae adalasiae que hanc cartulam donationis a
se factae scribere iussit.
+ Signum manus rogerii comitis qui hoc scriptum donationis a se
facte fieri precepit.
Torna all'inizio