|
177
+ In nomine domini dei et salvatoris nostri ihesu cristi. Anno ab incarnatione eiusdem redemptoris
nostri .d.cccc.lxxxII. Imperantibus domnis nostris vasilio et constantino fratribus populo
romano magnis et pacificis imperatoribus, Anno autem imperii eorum post obitum iohannis
cymishy undecimo mensis decembris indictione terciadecima rivoalto. Quia tu iohannes maureceni
monachus religione cristi traditus locum tibi abtum et ceteris secutoribus cristi diu considerans
petisti tibi et posteris cristi servitoribus monacis dari, Hoc est ecclesiam beati georgii
martiris, que semper fuit capelle beati marci titulus, ius silicet nostri palacii; Ideoque nos tribunus
divina gratia dux venecie motus tuis precibus hortantibus et consencientibus nobis videlicet
domno vitale egregio patriarcha, In simul cum episcopis nostris et cuntis magnatibus seu et
178
populo venecie, quorum manus optimorum partim ob firmitatis indicia subter adscripte sunt,
assensum peticionis tue cum successoribus nostris Damus eamdem ecclesiam perpetualiter fieri
monasterium ad laudem omnipotentis dei et nostre patrie tuicionem, Ita ut tu omnibus diebus
vite tue monachi cum morem una cum catervam cristo servituram iusta discretionem a deo tibi
traditam ibi potestative ordinare debeas sine nostra vel successorum nostrorum aut cuiuslibet
hominis contrarietate Cum toto hedificio, libris, thesauro et vinea ibi coniunta, et paludibus,
rebusque mobilibus et immobilibus ad eam pertinentibus, Quia equum est, ut cristo famulari desiderantibus
libera in omnibus illi serviendi tribuatur facultas. Quicquid autem tu ibi dederis de
tuis facultatibus, aut si tu eam melioraveris, nullus in vita vel post transitum tuum inde aliquid
requirere presumat, sed in dominio eiusdem ecclesie quam deinceps monasterio perpetualiter
manendi, Ordinamus semper maneat ad succedencium fratruum subsidium. Verum minus molestias
aut contrarietates nobis aut successoribus nostris tibi inferentibus prefatum monasterium
relinquere non debeas, sed eum possidere, tenere, meliorare et ad cultum divinum promovere
iusta regulam beati benedicti debeas sine nostra aut successorum nostrorum vel aliorum hominum
contrarietate, ut dictum est. Post tuum vero transitum potestas inde damus cum successoribus
nostris abbati, qui ibi per tempora fuerit et ceteris fratribus, ut eorum sit monasterium
per successionem et consuetudinem seu regulam ceterorum monasteriorum dei. Verum, quia ecclesia
fuerat pertinens ad dominium basilice beati marci, que est cappella nostri palacii et libera
a servitute sancte matris ecclesie, volumus, ut eamdem libertatem semper consistat, ut nullus
episcopus servitutis usum requirere aut prandia presumat, nisi tantum ut provisorem decet
rectitudinem illos tenere doceat et pabulum vite eterne ministret. Si quis hoc decretum, quod
hortatione et consensu predictorum principum et fidelium nostrorum ob sanctemonialis vite
regulam dilatandam corumpere voluerit, anathematis pena multetur, et insuper componat auri
obrizi libras viginti, medietatem in camere nostri palacii et medietatem in prefato dei monasterio.
Et hoc decretum et firmitatis nostre cartula omnibus pro futuris temporibus maneat in sua
firmitate. Concedimus atque offerimus deo omnipotenti et in isto monasterio beati georgii per
comunem omnium volumtatem illum totum lacum iuntum iusta vinea, quam tu dedisti in prefato
monasterio que fuit dominico fratri tuo ubi antea fuit molinum ius nostri palacii, cum totis petris
que ibi reiacere videntur, ubi tu aquimolum debeas facere, sicut antea fuit ad opus de vestro
monasterio perpetualiter manendum, Ita ut nullum publicum servicium molenarii habitantibus
tam in ipso quam in aliis duobus aquimolis positi in rivo businiaco, quos tu dedisti in iamdicto
monasterio, aliquando facere debeat, nisi tantum vigilia per vices suas ad nostrum palacium
secundum eorum consuetudinem. Quod si aliquis eamdem aquam, quam comuni volumtate donavimus
in iamdicto monasterio tollere voluerit, aut aliquas contrarietates exinde facere presumpserit,
179
tunc suprascripto prostimo persolvat, et que donavimus sive offerimus per hunc vinculum
nostre confirmationis ibi firmiter semper permaneat. Quam scribere iussimus vitalem presbiterum
et notarium nostrum. Signum manus suprascripti tribuni ducis qui hoc decretum fieri iussit
et firmavit, Signum manus petri. Ista est exempla de alio decretum nec ampliavi nec minui.
Signum manus badovario bragadino consul. Signum manus vitalis greco consul. Signum iohannis
bembo consul, bertanico consul + Ego marinus episcopus manu mea scripsi + Ego stefanus
stornato manu mea scripsi + Ego petrus grausoni manu mea scripsi + Ego leo bragadino manu
mea scripsi. Signum manus badovario filii iohanni badovario consul. Signum zenoni de castello
consul. + Ego dominicus gratia dei episcopus manu mea scripsi+ Ego iohannes syrano manu
mea scripsi + Ego dominicus mataduri manu mea scripsi. Signum manus iohanni centrinico consul.
Signum manus leoni filii iohanni starlato consul. Signum manus henio filii iohannis + Ego
iohannes aurio manu mea scripsi + Ego . . . manu mea scripsi + Signum manus dominici hellaro
consul + Ego iohannis adoaldo manu mea scripsi. + Ego aurio manu mea scripsi + Ego iohannes
bonoaldo manu mea scripsi + Ego albinus manu mea scripsi. Signum manus dominici silvo
consul. + Ego stephanus coloprino manu mea scripsi. + Ego iohannes mastalicius manu mea scripsi.
Iohannes vasilio manu mea scripsi. Signum manus mauricio antolini consul. + Ego iohannes albino
manu mea scripsi. + Ego dominicus maureceni manu mea scripsi. Signum manus dominico
filio vitali de castello consul. Signum manus petro bastuni consul. + Ego iohannes vassanno manu
mea scripsi. + Ego constantino dodoni manu mea scripsi. Signum manus petri barbolarii consul.
+ Ego petrus filoriencius manu subscripsi. + Ego petrus andreadi manu mea scripsi. Signum manus
dominici filii stephano bonoaldo consul. + Ego dominicus ursoyolo manu mea scripsi. + Ego
stephanus maureceni filius petro maureceni manu mea scripsi. Signum iohannis cerbari consul.
+ Signum manus dominici braclii curtubo consul. + Ego iohannes ursoyolo manu mea scripsi. + Ego
dominicus marcello manu mea scripsi. Signum dominici stornato consul. Signum manus urseoni
petrolongo consul. Signum manus leoni perolongo consul. Signum manus dominici magistri dimitrii
consul. + Ego felix manu mea scripsi. + Ego petrus vitriniacus manu mea scripsi. + Ego
urso badovario manu mea scripsi. + Ego urso matri manu mea scripsi. Signum manus dominici
talarico consul. + Ego dominicus mauro manu mea scripsi. Signum dominici matri qui hoc consentit.
Signum manus petrus albani consul. + Ego petrus patricius manu mea scripsi. + Ego petrus
padovario manu mea scripsi. + Ego iohannes iohanne ursoiolo manu mea scripsi. Signum manus
bono regini consul. + Ego iohannes presbiter et primicerius ecclesie beati marci evangeliste
manu mea scripsi. + Ego iohannes maureceni manu mea scripsi. + Ego stefanus maureceni manu
mea scripsi. + Ego dominicus diaconus manu mea scripsi. Signum manus iohannis flabiano consul.
+ Ego dominicus bradani manu mea scripsi. + Ego mauricius maureceni manu mea scripsi. + Ego
180
dominicus presbiter voluntarie et sponte manum misi. + Ego urso vitriniaco manum misi. Signum
manus tribuno vitriniaco consul. + Ego dominicus maureceni manu mea scripsi. + Ego iohannes
presbiter barbaro manum misi. Signum manus iohannis de sucugulo consul. Signum manus
iohannis falletro consul. + Ego iohannes barbolani manu mea scripsi. + Ego martinus presbiter et
gramaticus manu mea subscripsi. Signum manus iohannis armato qui hoc consentit. + Ego urso
vitriniaco manum misi. + Ego dominicus presbiter barbani manum misi. + Ego martinus presbiter
fundacino manum misi. Vitalis stornato consul. Signum manus dominici barbani consul.
+ Ego dominicus presbiter talonicus manum misi. storlato consul. Signum manus petro hencio
consul. Signum manus dominici de sucugulo consul. Signum manus petro buzario consul. Signum
manus dominici danovale consul. Signum manus iohannis debanna consul. Signum
manus iohannis trodoio consul. Signum manus dominici magno consul. Signum manus iohannis
autecario consul. + Ego petrus magister dimitrio manu mea subscripsi. + Ego dominicus bonoaldo
de metamauco manu mea scripsi. Signum manus noeli consul. Signum manus petro
iustiniano consul. Signum manus martino caucali consul. Signum manus martino buselo consul.
Signum manus vitalis contareni consul. Signum manus filii fuscarini micani consul. Signum manus
petro fasoloco consul. Signum manus fratris eius consul. + Ego georgius longo manum
misi. de torcello. Signum manus dominici filii eius consul. Signum manus petro marcello consul.
Signum manus andrea sesenulo consul. Signum manus stephani zeno consul. Signum manus
iohannis caraciacanibe consul. Signum manus leoni capello consul. Signum manus martino
cappello consul. Signum manus cipriano filio marino cipriano consul. Signum manus iohannis
fundono consul. Signum manus dominici mauri consul. Signum manus dominici fundoni consul.
+ Ego dominicus magno manum misi. Signum manus petro lodoyco consul. Signum manus
dominici vitalipio consul. Signum dominico corvibulo consul.
Ista est exempla de illa alia cartula nec ampliavi nec minui. Ego vitalis presbiter complevi
et roboravi. Ista est exempla de illa alia exempla cartule vetere, quam ego hieremias
presbiter manostesus notarius sancti marci capellanus exemplavi, sicut mea vidi et legi nec
ampliavi nec minui percurrente anno domini millesimo sexagesimo tercio, mense septembri.
Indictione secunda.
+ Ego heremias presbiter et notarius complevi et roboravi.
+ Ego Miretus sacri palacii notarius hoc exemplum exemplavi et ex exemplo hieremie
presbiteri et notarii nichil addens vel minuens, quod sensum variet vel sentenciam mutet. Curente
millesimo ducentesimo quadragesimo primo. Indictione quartadecima.
| |