65
+ Nos secundus Jordanus divina ordinante clementia Capuanorum princeps.
Per interventum Aymonis de argintia. et Robberti abbatis nec non
Odoaldi camerarii atque Mansonis. et dilecti fili quondam dilecti qui vocabatur
Jaconus. nostrorum dilectorum fidelium. per hoc videlicet principale
scriptum Damus tradimus concedimus ac Confirmamus. Monasterio Sancti
laurentii capuani. sito intus hanc nostram prephatam Capuanam civitatem
prope turrem nostram que vocatur Capuanam. Videlicet heredes Jaconi Johannis
cognomine saccuzza. et heredes siconi cognati gilii qui cognominabatur
normannus. et Petrum montem cum heredibus eius. et tansonem
cum heredibus eius. et heredes Petri bagensis. ad persolvendum et faciendum
ipsos et filios et heredes eorum prephato monasterio et domino Matheo
venerabili abbati Sancti Laurentii Levite et martiris christi aversani
nec non et monasterii sancti laurentii nostre capuane Civitatis. eiusque
successoribus. Censum et dationes. pubblicalia. et scaditiones et alia omnia
que parti pubblice. facere et persolvere . . . . . . aut debuerint. Item
concedimus et confirmamus prescripto monasterio. Omnes homines quos
nunc possidet et dominat. et omnes curtisanos quos in curte et terris nostris
habitant. et quos in antea ad abitandum et residendum venerint qui
non habent tunc propriam hereditatem ut quietos illos absque omni contrarietatem
habeat. et dominet et quicquid ipsos et filios et heredes eorum
parti pubblice facere et persolvituri sunt prephato monasterio. et predicto
domino Matheo. venerabili abbati eiusque successoribus faciant et persolvant.
Concedimus quoque et confirmamus prephato monasterio. ut amodo
et deinceps nullus viceprinceps vel vicecomes. Sculdays vel quilibet ordinatus.
In hominibus suprascripti monasterii quos nunc habet. vel habuerit.
neque in eorum rebus. neque in aliqua prephati monasterii causa. pro qualibet
culpa vel forisfacto. audeat aliquam molestiam facere. donec ad predictum
abbatem vel ad alium custodem. suprascripti monasterii tertiam vel
quartam vicem proclamationem faciat. et rectam vel concordiam ei facere
deneget. et Si quis ex hominibus suprascripti monasterii alicuy aliquam
66
culpam faceret. non cogatur exinde facere rectum. nisi incuria prephati
monasterii. Hec omnia predicta prephato monasterio et domino Matheo venerabili
abbati eiusque successoribus. Concedimus et confirmamus. ad habendum
et possidendum in perpetuum. Remota omni inquietudine contrarietate
et molestia. principum successorum nostrorum vel viceprincipum
Comitum vel vicecomitum Sculdaorum. Castaldorum. aliorumque omnium
mortalium persone. Quod si quis huius nostre concessionis et confirmationis
pagine contemptor aut violator extiterit. Viginti libras auri purissimi
persolvat. medium nostro palatio. et medium prephato. monasterio et predicto
domino Matheo abbati eiusque successoribus. Solutaque pena librarum
hec nostra concessio firma. atque inviolabilis permaneat in perpetuum. Ut
autem hoc principale scriptum firmius credatur. et diligentius ab omnibus
observetur. sigillo nostro iussimus sigillari. et manu propria subscribens
illud corroboravimus.
+
Ex jussione prephate potestis scripsi EGO PHILIPPUS PALATINUS
JUDEX in anno dominice incarnationis. MCXX primo et primo anno
principatus prephati Jordani gloriosi principis capue. Datum Capue
in mense martio per indictionem quartadecimam.
|